25.
Cur mihi sacra Clio reprobas hos nocte labores?
Auribus instillas sepe monendo, tace?
Arguis a sacris studium pendere libellis,
Nullaque consiliis carta parata meis.
5
Et mea livoris feriet quoque pectora telum,
Vt Cephali certum vulneris illud erat,
Pallas in asconsis nemorum dum spargitur undis
Atheone dolet visa repente dea.
Non cuivis hominum gaudet parere pudica,
10
Irritat vetitis forma negata locis.
Non fuerat dane tantum placitura tonanti,
Ni foret in turri non adeunda sita.
Partius in Tysben caluisset Pyramus amplum
Rimula luminibus parca dedisset iter,
15
Nudus adest nullis obductus sermo togillis
Musa verecunda est, delituisse iuvat.
Vox mea prudentes offendet protinus aures,
Femineas censes me tunicare colos.
Ergo cui lateant lippos mihi crede labores?
20
Sed pateant siculo cui patet afra ratis
His me debilitas dictis calamusque pigrescit,
In valido baculum quo cadat ipsa negas.
In mentem fortuna meam, te iudice captat
Imperium, damnis nos sociata meis.
25
Omnia perdidimus nos extra verbaque plagas
Lenitura vetas qualiacumque meas.
Perdidimus nam seva negat rediisse tirandis,
Quamquam consorti sint mea recta mee.
Perdidimus, damnum si sit iactura vocandum
30
Quod qui pro nimia sustinere fide.
Perdidimus donec capitali vulnere victor
Rex queat obscenos rite ferire viros.
Non est mens aliis passi plaudere dolendo,
Sed tecti passus sit medicina dolor.
35
Invenit natura quidem non arte putatus
Questus et hac valida nempe volente queror.
Heroas video fatis gemuisse malignis,
Fert gemitus virtus victa dolore graves.
Non homines sed corda deum pupugere sinistra,
40
Eructat tandem verba repressa meror
Phebus, Iuno, Venus rubus doluere malignis
Et summum passum legimus esse Iovem,
Quisquis eris lector questus hos nempe putato,
Non vacat ingenio querere docta meo.
45
Exalat merente dolor patefactus ab ore,
Vana quidem murmur sed medicina mali est.
Tempus erit forsan, camere cum gaudia nostre,
Qua cupis efficient me cecinisse nota.
Decutiet fidibus leti quesita labore,
50
Ingenii melior carmina nostra manus.
Divino regis murani iussus ab ore,
In sua perveniam gesta favente deo.
Tunc pelagi terreque feros describere Martes
Est opus, in palmam qui fremuere suam
55
Et nunc nempe fremunt, quo mons ad sidera laudum
Crescat, et antiquis sint nova facta stupor.
Consiliis tunc oro fluas, tecumque sorores,
Affer, ut in tanto glorier ipse duce.
Nam nichil illud opus recipit servile precando
60
Forte reget digitos sacra Minerva meos
Decretum est, oneris potius sub mole cadendum
Quam videar divi iussa negare viri.