22.
Protinus e summo si vox tonuisset olimpo
Credere non poteram quod lupus agnus eras.
Accipitrem tangeret mentitaque pluma columbe
Pelleque de leporis prosiliisse canem.
5
Hec tamen ex longo capiunt alterna videntes
Nam pecudem crebro credimus esse lupum,
Deludit rapidos spectantes sepe volatus
Dat lepus amotis sepius esse canem,
Hoc, fateor, poteras non nos lusisse, sed error
10
Qui male discussit quod unus noster eras,
Forte quid es funeras oculis, sed mentis honeste
Concipit in quovis que meliora potest,
Et tua confictis simulabas moribus ullum
Membra nec in quemvis apta parare dolum.
15
Per tempus tibi defuerant herebique favores,
Iusticie regno namque vigebat opus,
Nec deerant in nos cumulata in corde venena
Torpebant, quoniam sancta vigebat hiems,
Insidie latebris tantum latuere malignis
20
Quantum animal scolidum faucibus esca foret
Vnguibus et simplex quantumque volatus adhuncis
Accideret certo corripiendus itu,
Rictibus aut quantum fugitiva feruscula fato
Afforet allassu non caritura tuo,
25
Vulturis ingluviem sequeris tu quisquis edacem
Impius ex sterili conficiare nece,
Fortune tepidis condam te novimus alis
Qualis es in celsa nunc speculamur, ave,
Sed caveas sumptis careant ne brachia pennis
30
Nam quid es ulterius dissimulare nequis,
Pascere visceribus patrie satiere cruore
Namque tue fauces abstinuere diu,
Infelix votis fato donatus iniquis
Tristifera infelix prosperitate fruens,
35
Expedit esse malum quod dixi, immo necesse est
At tueare malis impia facta malus,
Expedit ut timeas credas quibus angeris enses
Sanguine qui patrie te faciente rubent,
Expedit armatos credas quos cernis inermes
40
Et media solus pace vigentente tremas,
Expedit ut vectes renoves et pessula firmes
Nullaque sit vernis contribuenda fides
Esto deliteas danea turre remotus
Terribilis tecum iuppiter unus erit,
45
Ante oculos enpte volitabunt artubus umbre
Sanguine de quarum scandit in astra vapor
Securum non esse dabunt licet impia tutum
Fata darent, mens est que mala tuta timet
Hanc tibi non patulo dictamus nomine dempto,
50
Nam tibi perlectam patria nostra dabit
Cum cernet titulum detur hec in fronte precantem
Illius in cuius carmina digna manu
Iudicio saltem tacito non bene tutum est
Terribili speculum proposuisse viro,
55
Sed tibi nam venient cogente tyrannide primum
Astutus claudes hec tibi scripta sciens,
Accipies saltem socio pridemque propinquo
Cur debeas causam tam nocuisse tuo.
Et mihi non tamen parient mea dampna dolorem
60
Que nostro quovis crimine passus ero,
Heu miserum qui plura sapis quibus ipse timoris
Cumque tuis nobis non michi facta parum
Et leve quam fuerat tociens nos esse quid es tu
Vos ego nec volui nec voluisse velim,
65
Carcere sum dignus ferroque perire meorum
Excidii quorum causa prophana fuit,
Sed me pessundas, dubitas res publica mecum
Que iacet, an mecum sit relevanda deo,
Dulcis amicitie periit tibi protinus usque
70
Vita caret tanto talis ubique bono,
Fas est ut timeas timidos quibus ipse timeris
Hec quota pars sit tibi mente nota
Exemplis paribus vestre terrebere sortis
Cui nequeunt summum sistere fata rote,
75
Oppida discutias quovis veniamus ab evo
Plurima sunt nebrot sanguine tincta tui,
Plurima quid fixo fraudamus mobile digno?
Paucula si desint cunta notasse fuit,
Intellectus enim nichilum putat esse quid instat
80
In nimio multum cum ratione parum,
Pontum quis dubitet cuntum describere limpham
Equora si vini sint madefacta cado?
Aut niveos omnes referens quis nutet olores,
Quamquam sit phebi concolor unus avi?
85
Non tu nempe forem, timeas nil teque timescas
Mortifer in medio concutiare thoro,
Scillana rabie fretus tunc cernere posses
Pictacus alcei quis dominator erat,
Cum de te auscultem quod numquam corde putaram
90
Abscessi solito mente stupente stilo.
Hanc decet ex tenebris animi procedere nubem
Ex herebo numquam prosilit usque iubar.