13.
Hactenus Vgo meus rerum decus, omnibus altus,
Moribus indictus, iam mihi redde vicem.
Preterita indictus crescentis parte libelli,
Cetera nam vobis carmina nostra virent.
5
Cum redeunt mentis oculis ursina vireta
Que florum crebro flore superba rubent
Sint alique quamquam fimo plus sortis opime
Vestra tamen cuntas vincit odore rosa
Qua sine nil noster calamus feliciter audet
10
Successus tecum sperat ubique bonos,
Te sine mutescit quicquid damus arte sonandum
Vt si deficiat malleus, era tacent.
Tecum cunta nitent, radiis velut illita solis,
Agmina sub galeis irrequieta novis.
15
Te sine furvescunt nubes ceu densa superstet
Vmbraque lustratis deroget ipsa locis.
Te celebrat quicumque meum iuvenile periclum,
Ausi, cum Muse me rapuere michi.
Tu michi per silvam Coridoni celsus Alexis,
20
Iurgia sed victus parcite queso paras.
Carminibus liricis insignia vestra feruntur,
Sub quibus a nulla sunt peritura manu,
Quorum queque suam servat distinsio gentem
Alterius fortes medio sunt marte saluti,
25
Postquam bonum nullus spernitur usque ducem.
Per medios hostes Thersitum turba sub alto
Pelida coeat, iurgia nulla dabit.
Cuius et inventor Teucrorum preda fuisset,
Viribus Aiacis hoste revulsus abit.
30
Audebit nullus nostras temerare papiros,
Que se sub tanto nomine tuta vocant.
Vel si forte manus iniectet scindere livor,
Sentiet iratas te redimente deas.
Hunc tua non ducunt querulum vexilla libellum,
35
Spes mea ni fallor carmina leta dabit,
Nunc elegia suis edere nos nexibus ambit,
Nec sinit impariles membra coire pedes.
Tu facies studio fugiat male solida nostro,
Hac sine Mennonidum missa chorea canet.
40
Iuppiter ethereus faciat quo victus ubique
Cedat Amilcarides, Scipio terga premat.
Se Nero disperdat, redeant in fata Catones,
Deficiat † Verres, Lelius exuperet.
Consiliis herebi furiarum cretus et arte,
45
O rufine dei quisquis es ense ruas
Vt tua sit virtus felici sidere fauta,
Tu factis, calamo sim valiturus ego.
Blandior ipse deo, notis non lusus iniquis,
Tempore nam confert sepe negata brevi.
50
Iustaque suspensis celo, dum prorogat, aptat,
Non negat, est ordo quo bene doctus agit.
Sed tua me fingit bonitas, sic altera fratris
Esset, et a sotio domerer orbe die.
Nam cupis ut precibus melioribus arrigar istis,
55
Et maneant homines, crimina falsa cadant.
Astrea de celo redeat, mundumque revisat
Largus ab intacto limite quisquis aret.
Atque statuta patrum natis dimissa bonorum
Que male franguntur, non temerata forent.
60
Pro facie elata, tabule colerentur et actus,
Quas sacrum tamquam ledere, rere nefas.
Sanctarum velles venerari dogmata legum,
Sola viris virtus prestet habenda decus.
Tu sancte, et recte, et melius sapis omnia nobis,
65
Eia age ne differ que meliora vides.
Este precor medicus, fratique medere furenti,
Si tua gustabit pocula, sanus erit.
Nil te retineat precium, si liber abibit,
Lucratus fratrem, cetera fratris habes.
70
Germani votis Amphion plura facessens
Germanum in rebus possidet ipse suis.
Nonne ferox cernis blandos quos sibilus oris,
Blanditie et strigiles, supposuere iugo.
Id genus est morbi fratrum discordia, parvo
75
Tempore si desit, blandior omnis erit.
Longius in tumidum si prestet crescere nodum,
Novit, et a nulla sussidet artis ope.
Adde quod et celum votis peiora minatur
Nempe tuis fratri protege pace tua.
80
Nam ululat sacram genitoris dissonus umbram
Qua patitur tecum te paciente deus.
Sed michi nil stomacho morbo cerebroque gravato
Affuit in sompnis vatis ymago senis.
Tyresias avido referens responsa petenti
85
Erepte lucis concava fissa movens.
Tempus ait veniet, quod iam prope cernimus esse,
Cum Iovis est nubes plena ciclopis ope.
Terrebunt orbem crepitantia celsa, iacebunt,
Corpora terrigenis assimilanda malis.
90
O iterum video climeneius obruit heros,
Cum male quas scandit sorte negante rotis.
Et video simonem cantantis tollier auris
Carmine sed vero, iam caput ima petit,
Heus heus tu cernas collidunt aera penne,
95
Ycareo scisse corpore dissiliunt,
Flumen Aprutinum mutat quo nomen adactum
Plumidus a casu iam michi ludit aer.
Hic ego, cur vates nulli mentite senilis
Temporis in nostros retrahis acta dies.
100
Quesitis longinquus abis ambagibus istis,
Nunc quoque congnosco quam prius ista minus.
Ille, tace, fuerant fateor, sed nomina multis,
Scribuntur rebus rite vetusta novis.
Monstra vides circum, penetralibus assona nostris,
105
Concipe si sapias, ulteriora sequor.
Herculis Antheus sublatus in aere pugna
Suppositi terra matre remotus obit.
Multa dei latio conspirant fata novando,
Armigera induitur lilia flava Iovis.
110
Morphea qui dicto functus, me fornice bussi
Transimisit quondam, vanuit, e vigilo.
Tu sibi quid cupiant heros oracula serves,
Sompnia nec spernas talibus acta modis.
Hec scripsi, vidique iacens requetus in arce
115
Nempe tua, patuli montis ad astra vii.