Giovanni Quatrario bursa exilii, 8

Reference basis text: G. Pansa, 1912

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


8.

Audivi moresque tuos famamque virentem,

      Laudibus et sacras vos adamare deas.

Gucture pegasidas, pleno sumpsisse liquores,

      Atque deos duplici sepe videre iugo.

5

Dulce mihi tales hominum reperire petenti

      Dulce sub his evum ducere posse deis,

Ergo rogem, venerande mihi si delphus Apollo

      Vatifica redimat fronde virente comas,

Scribe parum, potentque meam tua pocula mentem,

10

      Sim grege de vestro, si libet unus ego.

Non erit ut saltem quo sit devocior alter,

      Ac quotus ut cupies, ordine letus ero,

Tu mihi nam nullus favor est ad metra libellus

      Corrige, si facias iam tuus esse rear.