4.
Audivi meus alter ego te dira tuorum
Consilia ab proprio iam pepulisse lare.
Dura domus fuerat nobis distantia nostre,
Hactenus exilio durior ipsa tuo est,
5
Nam sumus et fuimus qui non sedabitur unus
Spiritus in duplici corpore nempe manens.
Non omnis fueram Sulmona pulsus ab ipsa
Dum melior nostri pars quoque civis eras.
Exilii medias patiebar nempe procellas,
10
Tu facis expulsus totus ab imbre luar.
Non omnis rapido dudum torrente trahebar,
Dum poteras nostre firma tenere manus.
Nunc cecidi condam blanda sepe nempe pedendi,
Perfecta est casu nostra ruina tuo.
15
Omnia post humeros leviter iactamus ocellis
Effera perpetuo non reditura meis,
Letheis omnes maculas abstersimus undis,
Est animus simplex ut prior ille fuit.
Hoc tamen excepto crucior cur civibus ipsis
20
Hostica cum causis non cecidere suis.
Discordes fuerat condam cur mente timerent,
Illaque cura brevior nostraque multa fides,
Qua fatis sociis plumas sumpsere volantes,
Pectore nos sulco nempe notamus humum,
25
Crevit fama mali verbis adiuta malignis
Vt super iniecto fomite sepe rogus.
Ficta tamen vero ut nubes aquilone fatiscunt,
Liquuntur phebo more calente nivis,
Erigimur tandem, Sancti clementia Regis
30
Fulmina non nosmet magna decere putat.
Ante quidem sceptri capiendi nomen obliquum,
Vincimur, et dacis tantus agebat homo,
Quid tibi plura loquar? Melius cum noscet utrosque
Ostabit nostris acrius ipse malis.
35
Nunc rapimur fluctu damnamur, Iuppiter audi,
Multa fides fidei nos facit esse reos.
Exurget virtus quamquam cedidisse putetur,
Intemerata suis non pavet ipsa malis.
Hostis in hoste fidem stabilem veneratur uterque,
40
Factaque displiceant protinus illa placet.
Nullus amor fide tota quoque mente fruetur,
Quos leviter veterem scit variasse locum.
Sacra quidem lex est auctore diogene primum
Qui liquit dominum, pelle secunde canem.
45
Ista fides res est, que non nisi multa decora est,
Vulgares minimum promeruere decus,
Ista fides res est, rebus male cognita blandis,
Prospera non illam, sed fera fata docent.
Ista fides res est, que si constantior equo est,
50
Et ruat, est titulo nempe beata suo.
Ista fides res est celeris si iure recedat,
Et valeat prius commaculatur honor.
Illa quidem manibus fero si traditur hosti,
Heret, at ista brevis more priore fluit.
55
Quam nos eluse domine protraximus illam,
Tradidimus regi spe meliore fidem.
Virtutem fortuna licet persepe relinquat,
Spes tantum assequitur corpus ut umbra suum.
Plus et enim lucis comitatur ista favore
60
Et venit atque redit ceu venit illa redit,
Et pedibus solum coniungitur advena nostris,
Lucibus et tenebris spes bona corde sedet.
Cernis ut intrepidus pelago quoque nauta laborat
Ad litus, fluctus quem rapuere mali
65
Sic bonus exemplo numquam desperat eodem
Fidit et in remis quos bonitatis habet
Vellem posse quidem, et forsan fortuna redibit.
Firmabit nostram Karolus aure liram.
Nam audivit iussitque aliquid vatesque requirit,
70
Plaudam saltem, dum meliora canent.
Naufragii quosdam scimus ceu morte sepultos,
Pax quibus est subito facta ruina maris,
Instruit insidias tremulo sub marmore pontus
Et punto letat obruit ipse rates.
75
Imo tulit mundus ferri quibus atra suprema
Sunt cantata thoro qui rediere viros.
Sicque solum dubium cuntis fortuna subegit,
Qui valuere cadunt, qui cecidere valent.
Quique valet timeat, speret depressus ab ima.
80
Nam timor est illi spes medicina mali.
Quantum ego si levibus plaudant mihi brachia pennis
Plumatus zephiro concomitante lever,
Neve maris nomen dederim noscarque ruina
Icaream linquam dedala ducer avis.
85
Ostendam nostris in nos peccare proterve
Alterius peccent quum bonitate mali,
Ostendam factis quantum patientia possit
Nostraque, et infracto pectore quanta pati.
Quum studium morale queat quum sacra poesis
90
Parcere, et offensas radere corde datas.
Facta scio nostris pondus contraria verbis
Eripiunt, raptum fors meliora dabunt.
At si forte malus patrie status usque manebit
Exilium nobis libera musa probat.
95
Iactura rerum modicum torquebimur ipsa,
Dum modo sit nobis non mala culpa comes.
Me proceres pascent certatim laudibus ampli
Atque poetantum diligit alma manus.
Nec merito pulsis miscebit musa, sed illis
100
Quos profugos virtus diraque facta facit.
Non rubuit nostro quecumque cuticula ferro
Livor et a quovis corpore noster abest.
Non digitus minitans faciem deterruit ullam,
Verbaque nec iaculis usa fuere mea.
105
Osque domus nostre nullos absorbuit alvo
Nempe cibos deceat quos vomuisse sua.
Aspiciant omnes domibus sua quisque reportet,
Diminuet nobis quisque videndo nichil.
Et tamen impulsi rapuerunt cuncta latrones
110
Nostrorum iuste lucra parata patrum.
Penitet unius facti mihi forte superbe
Quod patrie porta carmina bina docent,
Que dotes narrant peregrinis urbis aniles
Hec sine que nunc stant sculpta fuere viris,
115
Illa fuit nobis reparatio missa duobus
Peccavi indignis ob bene facta modis
Est aliud forsan, poteram quoque crimine solvi,
Musa, sed hic mandas non mihi plura loqui,
Quales concives fuimus Sulmonis in urbe,
120
Tristis ob expulsos discit amara dolens.
Omnia sed valeant, nec nos deperdita frangent
Dum modo sit patrie pax quoque salva mee.
Tu redeas nam credo potes, fac noster amore
Sid reditus tali iudice sanctus erit.
125
Nec sit quod credas quoniam tot carmina scribo
Meque meam fluctus non agitare ratem.
Namque ego dum peterem tellurem, puppe reducta
Noster in evasas reppulit auster aquas.
Flatque reflatque ferox parvam quem mergere cimbam
130
Non pudet, et toto nempe furore ruit.
Sed quum stat prora virtus que dissicit undas,
Temonem noster rite marinus amat,
Vulcanus validus quosvis domuisse liquores
Diligit et vigilat, militat arte maris,
135
Hoc terram spero mediis in fluctibus, isti
Vota meo reddam per mare facta deo.
Impia caudinis furcis dux bella ministrat
Andagaviensis, si nova scire cupis.