3.
Tandem magne Comes quoniam iam longius equo
Insequeris, belli retrahe signa tui.
Supplicibus manibus victoris vincitur ensis,
Et pietas ducibus competit ipsa feris.
5
Quod genus hoc Martis, que sanguinis ista cupido?
Non sine mactatis vincere velle viris.
Non sumus in mediis geniti quoque respice penis,
Italicas gentes mitior aura fovet.
Nec nos pontus habet mores male doctus honores,
10
Asperitas rigidis sit sotiata Getis,
Ast Anchisideas profugis mitescere penos
Novit, et a ponto Naso refotus erat.
Quid nos nunc titulis carmen non ornat avorum
Materia est magno que male digna viro est.
15
Sanctius est dominum dubia tenuisse sub umbra,
Quam sua sint nostris nomina nota malis.
Posteritatis erit forsan pia gratia nobis,
Exilio nollem vos maculare meo.
Et puto me condam meliore lance librabis,
20
Tunc celebri qui sis te memorabo sono.
Fata domare potes nostre tam dissona vite,
Quem scio me patrie reddere posse mee.
Sed deus ista tamen votis quem vincere cesso,
Pergant nostra suam vela levata viam.
25
Vos me priscus amor, sancti reverentia patris
Cogit ut offensus multaque passus amem.
Nec quo turbato similem timuisse, sed illa
Fronte tua praestent nubila ficta reor.
Innocuus nescit vero pallescere vultu
30
Nam nocue menti competit ille color.
Est nocuus multis trepidis oculatus ocellis.
Innocuus cuntis perpatet insidiis.
Solus sola peto loca, non me territat ullus
Ensis, et hac cupio simplicitate mori.
35
Nec possem fugiens vestras lusisse sagittas,
Non oculos latitans obtenebrare tuos.
Iuppiter es nobis semper metuendus et usque,
Est meus hoc magno nempe timore minor.
Ipse quidem validas turbatus mergere terras
40
Incipit, et verbis desinit ira piis.
Sis similis miti postquam similaris iniquo,
Desine tot precibus mictere tela meis.
Lampadibus careas, ciclopea fulmina linquas,
Hos cineres dudum spargere micte mei.
45
Et facies tandem, sed forsan tardius equo,
Nam plusquam credas fulmina vestra calent.
Turpe nimis racio quid sit factura propinque
Temporis ut faciat tradere quippe more.
O quociens rapimur preventi tempore tempus
50
Nam vacuum nostris sepe diebus adest.
Tempus agat messes redimat vineta racemis
Agricolis soles flabra ministret aquas,
Tempore subsideant ferventum flamma ferarum
Tempore sit dominum qui ratione caret,
55
Ast homo magnipotens animal celeste profanis
Temporibus tradet que meliora velit.
Parce precor frenos ire lassara, quetus
Sis precor, et nostrum tolle bipenne caput,
Sis qui homines atavis tantum cognomine notus
60
Re, leo, quem blanda mitigat arte fera.
Nec tua sit nobis iudex turbatio, prestet
In medio magni virga beata patris.
Qui postquam causas fuerit scrutatus inertes,
Divino capiet verba notare sono.
65
Quid mea progenies pelignum fronte corusca
Aspicis? Hunc turpi labe carere scio.
Vel si forte nequis quin sit peccator abire
Pauca sit in nostro pena locata viro.
Vtere more meo quo sis mihi notior heres,
70
Sit tua per digitos auris adacta tuos.
Quam non dignati fuimus tetigisse per omne
Tempus sub nostra quo fuit ipse domo.
Plus aliquid si vis forsan donasse furori
Discedas caveas moribus ipse datis.
75
Adde faceta mei nosti quem iurgia pectus
Reflexis digitis, pellat honesta manus.
Ars sapiens culpis penas imponere dignas
Plus nimio vincat ne medicina malum.
Noscitur in cuntis ira est damnanda, sed illis
80
Deterior possunt qui feritate frui.
Adde quod et nullo pretio conduximus ipsum,
Emere nec potui quolibet ere virum.
Libertate sua fretus, iuga nostra subire
Immunis voluit simplicitatis opus.
85
Cerne quisque ut catulus domini per verbera pulsus
Blanditur parvitans nescit abire domo.
Vincaris precibus frontem tibi redde serenam.
Et sibi si non vis parcere, parce tibi.
Cui placet ille bono notus feritate Lycaon?
90
Aut male non dictus perfiditate Nero?
Parcere subiectis et debellare superbos
Hec sunt ingentis gloria magna viri.
Concivis noster bello a quo victus abivit
Durus Amilcarides, mitis in arma fuit.
95
Nec fortasse minus devicit climata more
Scientifico, quam tot viribus ipse suis.
Que non ira facit semper damnanda quieti?
Aut temere factum qui placuisse valet?
Ypolitum genitor falso infamante noverca
100
Egeum petiit traderet ipse neci.
Pestiferum munus cepit de bellua ponto
Exeritur iuvenis plaustra regebat equos.
Qua subito visa parvitantes naribus efflant,
Et fugitant tractis per loca prava rotis.
105
Vtitur at frustra rector quas torquet habenis,
Per mala precipitat devia terror equos.
At iuvenis victus tandem temone pependit,
Membratim scopulis sparsus ubique ruit.
Penituit patrem falsa deceptus ab ira est,
110
Hic miseri semper fluxit ab ore meror.
Turbate quociens phebi feriere sagicte,
Vellet aquas arcu non posuisse suo.
Qui regem mundi voluit post multa vocari
Bellaque progeniem credier esse dei.
115
Militis in mortem sevit genitoris anilis
Cuius proposuit gesta peracta suis.
Extimplo tantam subiit pro crimine penam,
Vt vellet supra saucia membra mori,
Vt fera que fetus animat lambendo vocando
120
Qui nondum vivunt sed caro mesta iacet,
Non aliter corpus lustrabat mente neglectum,
Oscula dans fletus multa querendo ciens.
Ni sotii obstassent cultro iacuisset eodem,
Impransus morti tres dedit ultro dies.
125
Ergo iram pellas claris virtutibus hostem,
Efficies quicquid mente iubente valet.
Atque deum cuntis tandem mediteris in actis,
Ad quem venturus solus et unus eris.
Ora patent mesti leva de parte baratri,
130
Quo gravidus culpis perditus usque ruit.
Scandimus ad dextra ex auro pendente cathena
Assimiles cignis turba beata polum.
O Comes alte Comes venit ne parentis ymago
Te coram, verbis morte revulsa meis?
135
Mentior an solum monstrant nos membra vetantque
Marmora vel similis picta tabella viro?
Ille quidem tecum quociens memoraveris ipsum
Vivet, et oblito morte sepultus abit,
Fac recolas quo sis semper sotiatus ab illo,
140
Non periit quisquis mente putatus adest.
Magna quidem nostros non sunt exempla penates,
Que deceant, vestrum sed docuere patrem.
Si cupias nostre referam contermina sorti,
A tantis cedam parvulus insidiis.
145
Sed quid stultus ego sulcis mea semina credam?
Si sata sunt tanto non paritura viro?
At pariant, oro, segetes nascantur onuste,
Sis mihi qui potuit te iubet esse pium.