2.
Nempe salutatum vieniet prius iste libellus,
O Mee, te vite fautor, et aura mee.
Cuius Aristotiles congnomen condidit edis
Antiquus vir iure colendus avus,
5
Te quocumque vehor mecum veho, nocte dieque,
Tu mihi das calamum, das helicone frui.
Tu solitus nostris iudex ferus esse camenis,
Absens assistis semper ymago mihi.
Tu speculo assiduus nostro virescis amice,
10
Quod solum solo non sinit esse lare.
Testibus hiis igitur colimus quas camine Musis,
Te sine perderet pulverulenta lyra.
Tu manibus tepidis aptas tu tendere cordas
Cogis, et abiectis reddere plectra sonis.
15
Ad te quod sumpsi, quum tu causa fuisti,
Suscipe dirigitur noster amator opus.
Non alii curam poteris sui scribere letam
Alterius nulla cum sciat ire domum.
Tentemus parvas rebus componere magnis,
20
Tu mihi Brutus ades Naso secundus ego,
Sed me mendaci nimium quoque crimine tollo.
Parce precor, per te vera negata parum.
Nam mea si nostro decertet Musa poete
Marsia tunc alter nempe suus ero.
25
Quod sum nec spernes solum meditere sinistra
Ingenio scribens quam sine fine fero.
Non est care mihi quod sis laudandus in arte,
Hunc titulum summi vix meruere viri.
Error abest omnis, vates quos laurus obumbrat
30
Difficile est tantum posse subire decus.
Adlantis celum posuit cervice vetustas,
Herculis alterius quod subit ipse labor.
Magna quidem moles, sed forsan grandior illa
Peneye frondes quam posuere comis.
35
Nescia pressure celestis machina mundi est,
Ridiculumque aliquid posse gravare caput.
Vera tamen ficto sic sunt occlusa decore,
Sustinet hic celum qui bene novit idem.
O quantis conficta dei stat laurea phebi
40
Ponderibus cunctas sustinet illa deas.
Singula vel noscant vel saltem cuncta videre,
Est opus Aonios qui meruere locos.
Me brevitas sensus paucorum nempe capacis
Inter plebeos condidit ipsa viros.
45
Carmina sed videas veniet fortasse notandum
Ingenio nostris quo fruor ipse malis.
Sed fruor ingenio quoniam dum pondera pressant
Que levient humeros scimus habere manus.
At tibi quidem mictam queris fortasse papiris,
50
Cum missam cernas nomen habere minus.
Certe ego non possum titulo captasse sub uno
Formam que tantis stat variata modis.
Non quod non liceat, licuit quoque monstra vocari,
Nomine sed noster sit tuus iste labor.
55
His equidem demptis properans quos urbe reliqui
Parthenope et seno que cecidere pede,
Hic fit quod varios scripsit mea passio versus
A patria postquam contigit ire mea.
Qui quam non stant geniti quoque corpus ad unum,
60
Dissona quid faciant nescio membra simul.
Tu fortasse scies graphio quam mira figuras
Vivificas lambens, queque notata manu.
Quo natura timens vinci ne picta colores,
Nobilibus voluit te genuisse viris,
65
Attamen accrescat fictis audatia rebus
Hic mihi sit natus tu pater alter eris.
A quo mergendus, nam pergit fonte sacrato,
Qui titulus nobis si placet esto sibi.
Vel si forte rei pudeat te scribere parve,
70
Bursa sit exilii fronte notata libri.