1.
O decus Vrsini celebrabile sanguinis ampli
Et generis tanti pars capitalis ave,
Ac veniant vestris quicquid precabere votis,
Sit tua te longum vertice laeta tribus,
5
Hoc potes, a membro, qui sis Nolane notari
Magne Comes, titulis si taceare tuis.
Nam velut in dicto Romamque capescimus Vrbe
Et velut hac dictus voce poeta Maro est,
Pyeridum ceu turba silet, si musa vocetur.
10
Solaque Caliope nomine dicta sacro est,
Vrsinum sic nempe caput cum dicitur usque,
Inter tot solus tu veneraris herus,
Non quia te cunctis preponat sancta senectus,
Vivunt quum poterat te genuisse tui.
15
Sed duo proficiunt validis caput esse lacertis,
Virtus et patriae clarior ordo domus,
Nam thalamo quamquam soboles descendant eodem,
Non equo celi quisque favore viret.
A quo vestra putat donum quodcumque beatum
20
Relligio micti grata per omne deo,
Nec simile in tantum, quod vult natua creare,
Quo non se cernat parietate data,
Cernimus ex uno nascentes stipite ramos,
Et tamen hic alio celsius astra petit.
25
Multaque pomorum distinctio sistis in isdem
Quamquam sint uno protinus alta cibo.
Quid, precor, Atridis ovo nascentibus uno,
Iunctius aut fama dignius ire pari?
Et tamen in variis scinduntur robore laudis,
30
Cestibus hic gaudet, castor inheret equus.
Poplite taurifero lucet pia turba sororum,
Adlantis natas sidera facta pares,
Et tamen aspicimus non uno eodemque nitore
Vibrant. Est aliquid quo variata sedent,
35
Pace sua quecumque domo domus extat ab illa
Que fulget curru consotiata polo,
Qui nullo celi latuit sub tempore raptu.
Tanta est Arthophile cura regentis iter,
Non poterit certare tue virtute, decore,
40
Audeat annales si qua fovere suos,
Principe sit quamquam cuntis ex sanguine vena,
Vestra domus summa sanguinitate nitet.
Mentior an? Rex affinis tibi nempe boemus
Qui rex et sacra Cesar in urbe fuit,
45
Sic tua fax lucens sotio perfulget ab igne
Et superat vestros ut Venus astra rogos,
Moribus ut semper viruit ceu Marte Minerva,
Non capit hec tenuis pondera tanta ratis,
Hac gemeret sub mole maris primev carina
50
Aurea que Graios vexit in arva duces.
Si veterum ritus meritos umbrassem honore
Nempe domo vestra multa corona foret.
Frondibus iste Iovis veteri pro laude niteret,
His edere, his lauri, his populus umbra foret,
55
Si vivis vivos velemus conferre, silebo,
Quisque videt, poterit nec dubitare diu.
Moribus, exemplis, gestis, musa officiisque,
Quis sit in Vrsina clarior ede, patet,
Non ausim dixisse quidem ne turbidus ultro
60
Me claudas laudes aspiciendo tuas.
Facta tibi iustum reddunt presentia testem,
Et tua post cineres fama perennis erit.
Nam quod declamas calamo sapiente, virili
Non potes ulterius detinuisse lare,
65
Italice penetrare preces tua scrinia certant
Infeste, ut circum concava mellis apes.
Mentibus accrescit tacte dulcedinis ardor,
Fessa sitis fundas te nicolae rogat.
Non sic proveteri iuvenis vilescimus etas
70
Vt careant omni tempora nostra bono,
Quintiliane tuum non omnia trasnat acumen,
Octusum adverso iam manet ere pari.
Credo equidem partem totiens clamaveris unam
Audeat an quisquam versus adire pugil,
75
Hactenus in bellis, rostris donatus inhere.
Siste pedem nondum vanuit hora fori,
Fumigat Vrsino veniens vox aspera rictu,
Altera qua pars est passa tuenda diu,
In medium palmam revocabit iudice mundo
80
Litis, que alterno rectore semper erit,
Ad me nunc redeo regni decus optime nostri,
Pauca rogaturum si vacat aure cape.
Nec quia precedit precibus laus vestra meisque,
Blanditiarum nunc id genus esse putes.
85
Deque domo vestra, de te nam quisque locutus,
Nil quam quod laudet denumerare potest.
Plura quidem fatis agitati scribere nostris
Cogimur, atque elegos continuasse diu.
Singula que quamvis nequeunt constare coegi,
90
Tardius ut misto robore cuncta cadant.
Immo quidem stabunt longum victura per evum,
Si tuus aspiret voce iuvante favor.
Ad quem supplicibus veniunt orantia votis,
Vt tibi sit quamquam cura neganda sui
95
Eloquii tenuem laus est defendere causam.
Pro valida quisvis rhethor habebit opem,
Sume igitur nostram livor quod vincat inibit
Sed victus vester famaque torques erit,
O precibus flectare meis comes inclite, sumas
100
Quod tibi congestum micto fidenter opus,
Nam tenue ingenium postquam te creverit amplo
Multorum surget que modo musa iacet,
Inque tuum veniet vitam sumptura sacellum,
Sidere propitio si nostra modo venit.
105
Et tua musarum decorabunt nomina cure,
Nubibus ut tersum sidera clara polum,
Corpus quippe dedi, mentis qui protinus expers,
Vivet ab afflatu si dabis ore tuo.
Incipiet sese membris agitare novellis,
110
Actori vite plaudet ubique sue.
Si fortasse tuo ferietur machina verbo,
Corruet artifici fata datura suo,
Nec te magne comes tardet quod nostra secundo
Carmine sint alii carmina missa viro,
115
Dicebamque tibi exilii quod Bursa vocetur,
Aut faceret librum nomen habere suum.
Namque refert pondus liberandum viribus esse,
Et sua debilior munere zona meo,
Consilio placidi faciles mutamur amici,
120
Delemus nostro nomina cuncta libro.
Non hesit cuntis natura vocatio rebus
Cessit et affixa est sepe secunda loco.
Sic homines pelagi terre sic oppido condam,
Sunt quoque postponitis cognita nominibus,
125
Quid moror et primum Solini epigramma siletur,
Eneis est alio nomine dicta prius.
Nascenti fors sic nostro continget opello,
Cui tibi non est dum nota notanda nota
A te quo vivet dignum si vivere censes
130
Clare comes titulum queret habere suum.
O utinam tali minio sit fronte notatus,
Letus ut effigiem pandat ubique suam,
Atque apices quos ferre pudet ne iustius equo
Floreat apricos emeruisse queat.