7.
Olim bis senos implebam temporis annos,
Cum gemitus terris dedit altus
Falcifer, et mundi rapidis cum mortibus urbes
Evacuat, deest victa sepulcris
5
Tellus sacra dei, foveas et fora ministrant,
Implentur plangoribus edes,
Tristia quisque suo tundebat pectora damno.
Qui gemit, hic gemitur, subitoque
Non et humata cadens compressit morte parentum
10
Corpora, deficiuntque minantes,
Obia diverso miscentur funera plantu,
Nec fuga per saltus valuit, quoniam
Mors mala letifera sequeretur terga sagipta,
Post varia cum strage quievit.
15
Indulgens paucis, alio quos leta duello
Sterneret, ingeminans mala luctu.
Ecce iterum lustris transactis marcia tribus
In miseras ruit ense phalanges,
Intermissa parum retractans prelia, sed non
20
Vt quondam tot mortibus hesit,
Defuerat falci differtum gentibus agmen,
Ipsa tamen totidem dabat ictus,
Vtque solet rupis, veniens de vertice silvas
Densas multa strage proclivat.
25
Hec eadem pauca populatis volvitur agris.
Corrige mores pauca iuventus,
Heu miserum quod mesta meas vox sauciat aures,
Atque gelato corda cruore
Astrinsit, callemque dedit spectare sepulcri.
30
Verba refert, que sola quod actum est,
Fama potest transferre locis, volitare per orbem,
Inficit invictus brevitate,
Illirice gentis medicis hinc corpora morbus
Letifer, improvisus inherens,
35
Exposita monstrans interne funera glande,
Hinc et idem paciens iacet egre
Eolius scopulus latiis disiunctus ab oris,
Vi maris efficiente ruinam,
Neve foret tristes condam paritura ciclopes
40
Italie insula iuncta beate,
Hincque canum rupes tutatur Scilla latratu
Proterrens avidamque Caribdim,
Ne putet experiis iterum se iungere campis,
Forte meis inspectus ocellis
45
Monstrifer has mortes portendit nocte cometes,
Prima tenens ortu quoque signi
Mugiferi, caudam superum quod falcat ad axem,
Solicitans papam novitate
Qui reditu instabili sacra nutabat in urbe
50
Devictus precibus fraternis.