Giovanni Quatrario eglogae 4

Testo base di riferimento: G. Pansa, 1912

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Suspitio

 

Forte suum Coridon celsum comitatur Alexim

Saxeus unde iugo duplici petit ethera cornu,

Per iuga, per valles, coeunt, per flumina, silvas,

Qua fere dat tibris parvum quoque Tuscia fontem,

5

Et qua hic fatus aquis, tarpei digregat urbem,

Post reduces patrie alternis se questibus urgent.

Coridon

Si licet audiri puero, qui fronte tacentis,

Mente legit mentis stimulos magalibus altus,

Dic, age, que tensam cumulant tibi nubila frontem?

10

Si lateas risu tacitus, non victus abibo,

Insanire queam, cansis laceratus amaris.

Alexis

Nil potuit Coridon nostram divertere mentem,

Nil poterit, quatiatque novis licet imbribus auster

Carmina nostra tibi soli concessa cicute,

15

Si taceas, nostro posponas omnia culmo.

Coridon

Irrequietus ero, rugis nam stringor in illis,

Et crutior, firmeque sedent nisi verbere culpas,

Elueris, fallique potes vel falsa refellas.

Alexis

Est aliquid quo prisca fides temerata doleret,

20

Sed facit esse nichil, facias hec missa canamus.

Coridon

Complicitam subito frontem, licet arte serenes,

Scis, scio, non puteum credam subiisse dianam,

Dulce canat dulcem domini qui sentit amorem,

Raucaque dat servus domini michi guctura vultus

25

Lac potius quondam linquam michi dulcius omni

Spemque tui tantam tuguri male sanus omictam

Ante tuis cernar quam non dilectus ab hyrquis.

Mellea cuncta tuas quamquam sint antra per alpes,

Non deerunt nostris serpillum aut allia tesquis,

30

Hei michi quo fuerant calamo ruptanda pereni,

Congrua stulticie redduntur munera nostre,

Nam proprio canus venissem serius antro,

Archadibus studio poteram placuisse cicute,

Quam manibus miseri vestri pepulere labores.

Alexis

35

Certe ego si sileam tantis quoque questibus angor

Ne driades, Nimpheque simul montanaque rura

Assistant querulo, damnent sua iura tacentem,

Et premis et nostre retegantur condita mentis

Nil fictum dubiumque bonos bene servat amicos.

40

Iurgia ne stipes faciens sibi sentiat aures,

Desine quos properas calamos aptare duello,

Dulcius est nostra tacitum quoque carmen in aure,

Et victare precor victus, capitique regentis,

Condecores sertum lascivis glandibus almum,

45

At tibi quo valeas audito munere litis.

Laurus erit redolens, hedere bene pervia spiris.

Quid tecum mussas? vestris stant omnia votis.

Coridon

Premia sint alios nimium motura clientes,

Solus amor nostrum potuit tibi tradere tempus

50

Et celebres vultus oculique tacendo loquaces.

Non spelunca tuis variis intersita riscis,

Non aulea senes nemorum memorantia patres

Me poterant religasse diu, non melle placenta,

Non molles dorso lane, non aere gravata

55

Rara manus, pepulere quidem non aspera quedam

Que sileo, vel multa velis si carmine pandam,

Omnia non deerant genitori gratia nostro,

Parva tamen parvo, ne sim mentitus et arctus

Alebat modicum nemori cognatus agellus.

60

Criptaque morifero deserta est iunctor orto

Concava quo fesso reparabant saxa quietem,

Hic tesquis male notus erit. manet illa sepulta

Sentibus, ut lateat quondam patefactus hyatus,

Hei michi disscrutior damno plus omnibus uno,

65

Omnia patris erant, nostro sed parta labore,

Oppida dum linquo silvarum raptor amore,

Dulcis in adversis mortis solata timores,

Fracta chelis marcet, solito nec verbere tinnit

Parce precor lacrimis oculos violantibus, usque

70

Pastor erit simili non fractus funere nostro?

Alexis

Turbaris tam multa refers reticendaque lastras

Cernere quo poteris lapidi non verba dedisse,

Sed capias cupidus cumulant que nubila frontem.

Gloria pastorum est genitor, si saxa rogabis,

75

Si rupes collesque simul, simul omnia morte,

Impius rumpent gemitu suspiria magno,

Non tauri fortes, soliti collidere ripis,

Non vituli luso curvo spargentis harenam

Non pecudes pratis pendentes rupe capelle.

80

Hoc pastore malum noverunt montibus imbrem,

Arbuta nudabant nullo custode sub hyrcis

Turba capellarum, fuerat satis esse parentis,

Omnia propulerat pestes scabiemque timores,

Nostra lupi strage ursi rabidique leones,

85

Cerne gregem, nullum signarunt dente paternus

Tantus honos fuerat silvis tam candida virtus.

Coridon

Verus ades, sero pontus vacuabitur iste

Nec cernit phebus similem nec rure diana

Nunc aliud crutiat, morior, nisi multa relinquas.

Alexis

90

Rusticus es Coridon, operam das longius errem

Cum metam speres, citius nunc carmina rumpis?

Sed solitus nunc vince quidem. pater ille benigno

Allexit sonitu, secretum mictit in antrum,

Me quoque lascivis moderandum cultibus annis,

95

Ereptum multis Coridoni tradit alendum,

Immemor es Coridon? vel si non mente ruerunt

Fidus eris nato, si vis placuisse parenti

Nos tibi ne tecum peccemus facta silentur,

Semper et in vestris viguit vis nostra lacertis.

100

Non minor lucos iaculatur Iuppiter igne

Quo poteras tanti studium reservasse patroni,

Pregenito nobis voluit qui strictius antrum

Deque meis emptum cupiens emisse suisque

Namque ego dum recolo cum te penetralibus ampli

105

Obiurgat specus me coram iudice, quisnam

Fervor erat magno parili quo marte furenti

Obstares, rauca spargat qui voce leones,

Ludus erat vobis illud michi prelia bellum,

Quo patiens dolos minime te cernere possem.

110

Sub nive, quod latuit citius dat cauma retectum,

Est aliud quod teste valet nec sompnia finges,

Me sine cum silvis, aderas, quas garganus audit,

Gramine quo nostri pinguent armenta perenni,

Nonne tuus famulus quamdam raptavit euntem

115

Non prius emissam capitis quam pelle revulsa?

Risisti damnisque meis hoc dedecus auges.

O Coridon, Coridon que te dementia cepit!

Curve tuum tecum misere sic carpis Alexim?

Conqueror et pinguit sed meminisse coartas,

120

Cetera corticibus manuum stant picta tuarum.

Coridon

Heus simplex Coridon non est quem credis Alexis.

Qui tibi tam longo latuerunt scandala risu?

Certe ego sum victor, pietas si regnat olimpo.

Si catulum recte laus est certasse leoni,

125

Si perit et falso ductus michi fulmine testis.

Est nichilum, libri signum quod narrat Alesis.

Spem deponse tui capitis iam concipe nostri

Mensuram, et lauros edere bene finge sequaci.

Neve velis nodum scirpo disquirere quondam,

130

Angulus ille tuo tacito michi traditus antro

Eripiatur enim non sum tibi munere vinctus.

Accipe da faciem, letus nam cetera ponam,

Nec me conplicuit gaudens, hec nubila solvet.

Alexis

Es solus Coridon, altus, quem credat Alesis,

135

Deque tue nostram decernis crimine mentem,

Nostram quidem semper turgescent dona merenti,

Sed postquam nostros contemnis lite libellos,

Ibimus in silvas, librabunt numina causas,

Gaudemus vestros redimet si laurea crines,

140

Forsitan et nobis dabitur, tu consere quecum,

Concordes ambo corni radice quierunt,

Aurea quos timidos morborum palla levavit.