21. ad litteratissimum sapientie virum suumque
dominum singularem dominum Pasquinum
illustrissimi principis et excelsi domini Mediolani
et cetera Comitisque Virtutum canzelarium dignissimum
Delicie domini domini dignissime scriba,
Vndique cui noster supplicat orbis, ave.
Forsan et in Modio damnas oblivia, damnas
Otia Phebeis invidiosa sonis,
5
Quod mea sopitis mutescunt ora Camenis,
Nulla per Aonias fistula stridet aquas.
Otia cur tanto patiar torpentia somno
Arguis, oblitum, nec meminisse tui.
Parce tuum, queso, si fas est dicere, vatem
10
Non expectatis insimulare notis.
Per sacra que cunctis veneratur Roma sacellis,
Iuro, siquis adhuc sanctus Osyris erit,
Absentem video, totus michi viseris absens,
Te, quod non possum corpore, mente sequor.
15
Arcus et arma mee mea sunt et spicula Muse:
His tuus armato pectore miles ero;
Miles ero: te bella geram verbosa iubente,
Bellica pacifice cedet et ira lire.
Et prius emeritum Tythana recondet Hydaspes,
20
Devius occiduo sol orietur equo,
Cerdus a Ticino remeabunt flumina nostro,
Ad fontem versis Abdua curret aquis,
Quam tuus e nostro labatur pectore vultus,
Hospite quo nostri cordis abundat amor.
25
Tu tamen, ut nostri causas nescire soporis
Non possis, longe tempora tanta more:
Militie splendor, patrie probitatis alumnus
Iacobus est, Vermis nobile stemma sui.
Huius in obsequium totas vigilare lucernas
30
Est michi pro tanto gratia summa viro;
Est tuus, ast meus est dominus, qui quanta iubebit
Prosunt, non obsunt dantque quietis opem.
Tendere Neptuno timeat quis vela iubente,
Prelia quis Marte, ni modo mentis inops?
35
Omnia posse deos fas est confidere. Iussu
Istius exegi per freta longa vias,
Sepe per hostiles turmas animosus ad arma
Processi inque fugam barbara signa dedi.
Crevit vis animi, dum sic fugientibus insto
40
Et redit in nostros lapsa iuventa dies.
† Livius est opus † multis versare lituris
Crimina, mendaces legitimare notas;
Est onus est et honos, precium predulce laboris
Ipsius est nobis ista iubentis amor.
45
Iam cito fellici contingam littora puppe,
Cantabit reduces nautica turba deos,
Sepe salutato resonabunt omnia Bacho,
Liber et alma Ceres, ad tua festa veni.
Glorior interea magna incunabula Rome
50
Dum vidi et pueris incubitare lupam;
Vbera lambebant, ambobus credita mater
Blanditur; numquam nescia Martis erat.
Magna vi vidi Romanas tendere vires
Annua depulsis regibus imperia.
55
Vicimus Hanibalem, Macedonia vincitur et iam
Sevit in Anthyocum nobile Martis opus.
Iam michi se prebet longi victoria belli,
Somnio Pieriam sollicitare liram
Vror et ad solitos Phebo stimulante calores
60
Sentio vocales approperare deas.
Fert animus, fateor, modo sim tibi grata daturus
Carmina, de nostro principe multa loqui,
Cui tria fellices iusserunt numina fusos
In sua perpetuos vertere vota dies,
65
Cui favet invicti miranda potencia fati
***
Omnibus optatur terris clementia, cunctos
Allicit et iusti principis imperium.
Cernis ut accessit nostris Verona triumphis?
70
Menia conspicuis anguibus alta micant,
Millitat et nobis Athesis, iam flumine pulcro
Ducit velivolas per vada nostra rates.
Angue rubente stupent omnes a gurgite ripe,
Astupet Adriaci quelibet ora maris.
75
Mirantur pueri, trepidant iuvenesque senesque
Dum tulit ad Venetos imperiosus iter
Nostraque non ullo Vincencia facta tumultu
Diluit Euganei spem bene docta ducis,
Stravit iter nobis, aditum patefecit in omnem
80
Pannonie gentem Theutonicamque domum.
Dum celi dum fata vocant properemus et ipsi
Protinus Illiricos exsuperare sinus;
Sic Anthenorei superabimus ora Timavi:
Se vectigalem Dardana tota dabit.
85
Carmina sunt que multa tibi, que plurima scribam
Otia dum tempus, dum locus apta dabit;
Denique, si totum me vis in carmina labi,
Queris ut e toto pectore verba traham,
Da michi te facilem (nisi vis, nil crede roganti):
90
Suscipe Gilberti iura tuenda mei,
Qui tuus est, tuus ipse: tuo quod cedet honori,
Credere tam fas est quam dubitare nephas.
Et genus et probitas et rerum copia dignum
Efficit et domino prestita firma fides.
95
Sic tibi sint<que> novem faciles in amore puelle,
Aspiret votis docta Minerva tuis.
Noster et optato princeps felliciter evo
Vivat et etherei transeat astra poli.
Pro se proque meo fac me potuisse precari,
100
Sentiat hic nostras pondus habere preces.
Plura quidem suberant: timui ne forte loquacem
Oderis; afficior ad tua iussa. Vale.