2. Iacopino de Robatiis de Mantua
gramatice professori
Roscida Phebei tondebant prata iugales,
Aurea nocturnos luna vehebat equos.
Noctica, cum primum venere crepuscola iamque
Exierat blattis stridula turba suis.
5
Me vocat - incessi, pariter conscendimus ambo -
Letus olivifer: "Has - inquit - habeto notas,
Perlege". Siderea spetie Parnasia virgo
Dulcia devote verba salutis habet:
"Quisquis et unde fores, quoquo rapereris amore"
10
Edidit ignaro, dulcibus orsa modis.
Dulcibus orsa modis, animo succussit inerti
Calcar et Aonias suasit inire focos.
Iussit inire focos, sed qui frenaret euntem
Torpor et abiecti sauma furoris erat.
15
Quid modo Pierii iuvat impallescere cartis?
Romulidum veteres occubuere patres.
Occidit in terris si quis fuit emptor Agaves;
Premia Castalio sunt ibi nulla deo.
Territus effugio pennati terga caballi;
20
Iudicat infirmas has Galienus aquas.
Ipse vides fulvo gaudent ut secla metallo,
Terraque Apollineam ridet avara chelim,
Cumque ferant dociles insanos esse poetas,
A Tritone rubri me trahit unda Tagi.
25
At tua purpureo radiantia carmina textu,
Carmina Pegasei gurgitis hausta vadis,
Effecere humili meditarer arundine musam,
Allexere meas in tua vota manus.
Exeror et parili contexere verbula nodo
30
Molior, obsequium pronus in omne tuum.
Sum tuus, ergo vale: tibi me iunxere Camene,
Dulcis amor patrie, dulcius ingenium.