9. versus ad Affricam domini Francisci Petrarce
Ytalie sublimis honor, generosa Petrarce
Affrica Francisci soboles, quid nescia dormis?
Non sentis convexa poli, non sydera secum
Quod tibi permittant fatum pugnantia? quodque
5
Iam patres veneti, quis coram dicere causam
Te fortuna iubet, iuris posuere tribunal,
Inque fori medio sedeant, crepitentque furentes
In celum flamme damnatis, credo, papiris
Supplicium, rostrisque fremant hinc inde patroni
10
Vocibus et strepitu complentes omnia circum?
Horridus hinc nigris squalens per colla colubris
Livor edax clamore petit solvaris ut igne,
Hoc tibi confirmans rigidum voluisse parentem,
Dum fuit in terris illi lux ultima: necnon
15
Attica iura velint validique potentia moris
Legis habere locum, iubeant tabuleque quiritum.
Parte alia Pietas deflet sociata querelis
Innumeris, dulcesque simul stant ordine secum
Orantes Muse lacrimis precibusque senatum,
20
Ne pereant tot gesta virum sanctique labores
Amplaque doctiloqui vatis nunc carmina flammis.
Incerti resident patres et murmure multo
Discutiunt, cui danda fides et credere dictis
Iure queant, hostine tuo seu forte Camenis.
25
Et tu, incerta tui, torpes quasi nescia? Surge
Surge, precor precor, ipsa tibi sis causa salutis,
Dum dubii pendent, dum nondum robore quicquam
Censores firmant, superi dum tempora prestant.
Excute letiferam pestem viresque resumme,
30
Pellito segnitiem, longo squalore catenas
Iam fragiles infringe manu postesque revelle
Valvarum, tristesque domos et carceris umbras
Linque fuga celeri: custos nunc ille severus,
Qui solers multos caros tibi sustulit annos,
35
Est absens, abiitque volens meliora secutus.
Quid mussans differs? Non spectas, impia tecum,
Quot doleant timeantque tibi? Circumspice, queso,
Quot pereant misere, si tu neglecta peribis.
Ytalie renovatus honor museque latine,
40
Laurea tarpeia digitis assumpta sub arce
Romuleis gratumque decus veneranda poesis,
Ingenium celeste patris grandesque labores,
Inclita fama virens orbi iam cognita toto,
Heu! flentes ibunt tecum tua fata sub umbras!
45
Stat procul emissus montis violentus ab antris
Sorgia, divolvens ingentia saxa cavernis,
Mugituque gravi nebulis oppletus in agros
Funditur, ac hominum fructus et culta colonum
Turbatus, tua damna timens, prevertit et aufert.
50
Ceruleum caput e vitreis Thetis erigit undis,
Nayadum sociata choris, toto cum gurgite deflens
Quos tibi nunc ignes audit crepitare propinquos:
Nam te nascentem nemorum per opaca sub umbras
Suscepisse suis ulnis et lacte cibasse
55
Et servasse refert, verique crepundia testes
Margine gramineo demonstrans, atque parentis
Pretendit mansura diu vestigia magni,
Que iuxta movisse animum viresque dedisse
Tinnituque sibi gracili tenuisse canenti
60
Concentum, pulchram dum te quoque gigneret olim.
Albula sic fluvius, populus sic omnis et omnes,
Heu! proceres Vrbis circum Capitolia frendunt
Et tibi seva timent, cunctum convitia flentes,
Teque vocant suadentque fugam votisque precantur
65
Vt te surripias igni sanctisque tuorum
Te manibus credas longos victura per annos,
In sedesque velis tecum revocare priores
Ausonias musas septemque revisere colles
Atque pio cantu saltem recreare ruinas,
70
Tollere si nequeas, et priscum nomen avorum.
Ex urna veteri, cuius tu grandia cantas
Bella, viri cineres emictunt mixta querelis
Verba, quibus requiem poscunt humilesque perorant,
Non igni mandare velis quam carmine famam
75
Ethereo renovas, iterumque per invia mundi
Exilio religare senem, clara atque trophea.
Euboice rupes et circum litora Baias,
Syrene scopulus, Bacho gratusque Vesevus
Emictunt omnes gemitus tibi, diva, timentes;
80
Marmoreosque inter lapides sculptumque sepulcrum
Tritones referunt, sit vox audita Roberti
Magnanimi regis repetens promissa Petrarce,
Vt sua sis nomenque suum per secula serves,
Concessos memorans letos pro munere honores.
85
Sed dic: non audis, medio nunc carceris, egram
Dum nudam viduam solam miseramque dolentem
Se dicit natumque vocat Florentia frustra?
Si caput extuleris, fessam flentemque videbis,
Carpentem manibus sparsos hinc inde capillos,
90
Pectora tundentem pugnis ac ora rigantem
Vnguibus infestis, pulla sub veste sedentem,
Pulvere respersam putri, Parcasque sorores
Et celum sydusque malum crinemque resectum
Ante diem Trivie lacerantem et numina dictis.
95
Te solam cupiens, sperans te posse dolores
Composuisse suos, quid, si te sentiat, oro,
In cinerem versam, facturam credis amentem?
In mortem furibunda ruet, nigrasque vocabit
Orans Eumenidas rapiant maculentque per umbras
100
Quod fueras factura suum, si vita fuisset,
Perpetuum nomen. Poteris, dic, obsecro, mentem
Non flexisse piis lacrimis precibusque vocantis?
Sis facilis matri, reliquos si forte recuses,
Teque sibi natisque velis seclisque futuris
105
Reddere: carpe fugam volucer dubiosque relinque
Euganeos montes; timeas non, hercle! necesse est.
Te quoque castalio servabunt vertice Muse
Pyerides vatumque chorus, te grandis Apollo
Inde sacris cum iure tuo tutabitur armis.
110
Inclita Pariseos optatam pluribus annis
Te vocat, et manibus tensis suplicanter adorat
Esse velis secum, cum sit vetus hospita vatum
Pervigil et servet studiis monimenta priorum;
Te civem natamque suam pulchramque sororem
115
Roma petit, viresque parat, si ledere tentet
Te frigius quisquam vel quemvis audeat alter;
Teque latina rogat legum Bononia nutrix,
Vt venias longo requiem positura labori.
Ne spernas, posito sibi sint incognita Nyse
120
Culmina vel superos calamis in bella movere;
Sit potuisse satis dites spectare togatos
Inter avaritie scopulos orchestra tenentes.
Quid memorem celebres reges, quidve oppida passim,
Qui cupiunt ut salva velis consistere secum?
125
Si tibi sola sinus pandat Florentia mater,
Egregium magnumque sat est: non clarior ulla
Est Ytalis patria, non equa potentia cuiquam;
Hec animas, hec arma virum sumptusque datura est.
O mea, si facies, centum miraberis urbes
130
Letitia florere nova populosque canentes
Sacra Iovis magni Phebique peana, corollis
Ornantes aulas et te super astra ferentes
Vocibus altisonis: resonabunt undique versus
Aonidum cytharis; virides, que pallet, amicas
135
Emictet laurus frondes, ac Sorgia lenis
Fonte cadet placido campis; iuvenesque quirites
In priscos rediisse dies dum forte putabunt,
Templa deum plausu, ludis sertisque theatra
Complebunt festisque choris de more vetusto.
140
Linquet et ausonium bustum gravidasque paludes
Scipiades Romamque suam sanctumque senatum
Consurgens repetet, niveos iterumque iugales
Ducturus iunget neglectos orbe triumphos;
Fulgorique suo si sentiat esse Robertus
145
Hoc decus annexum, dulci cum pace quiescet.
Quid referam multas? Patrie decus omne resurget
Sospite te, et tetro posito squalore coronam
Etruscam capiti ponet vestesque resummet
Purpureas, omnisque ruet post obvia, neptem
150
Susceptura suam totis amplexibus. Ergo
Frigida quid torpes? quid differs vota tuorum?
Rumpe moras felixque veni, sanctumque poema
Pande tuis aperique, precor, fac pande secreta,
Vt videant omnes Ytali iuvenesque senesque,
155
Hesperus et Gallus, studiis tardusque Britannus
Germanusque ferox, Hyster veteresque Liburni
Et quecunque sedent gelido sub sydere gentes
Quem tu "conspicuum meritis belloque tremendum",
Diva, refers, serique queant novisse nepotes
160
Terribiles classes et vela sequentia flatu
Ordinibus certis et iusti vindicis iras
In meritos, que pressa prius victricibus armis
Litora, quas validas urbes aut oppida capta,
Quas actas pariter predas, byrseaque arva
165
Atque hominum strages exustaque castra Siphacis;
Et noscant penos undantes sanguine campos
Puniceo, luscumque ducem remeare coactum
In patrios agros sevo sub marte gementem,
Sidonias arces flammis ferroque subactas,
170
Necnon et Tyrios fractos tractosque catenis
Captivos reges ac letos inde triumphos.
Tuque, pater, qui regna tenes nunc celsa Tonantis
Et dulci frueris Christo, fac fautor ut assis
Nunc nate ceptumque pium tu numine firmes.
175
Adde animos, ostende fugam retroque sequentes
Pellito, ne possint carmen violare voraces
Quod divum iam fronte gerit; quesoque benignus
Ignoscas si, ut iussa minus serventur amici,
Hortor sollicitus. Nosti sic Cesaris olim
180
Edicto magni pariter frustrata Maronis
In decus et laudem divine Eneidos: et tu
Principis imperium mecum laudare solebas.