Giovanni Boccaccio carmina 2, 5

Testo base di riferimento: A. Hortis 1879; G. Velli, 1992

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


5. illustri viro Francisco Petrarce laureato

Ytalie iam certus honos, cui tempora lauro

Romulei cinsere duces, hoc suscipe gratum

Dantis opus doctis, vulgo mirabile, nullis

Ante, reor, simili compactum carmine seclis;

5

Nec tibi sit durum versus vidisse poete

Exulis et patrio tantum sermone sonoros,

Frondibus ac nullis redimiti. Crimen inique

Fortune exilium; reliquum, voluisse futuris

Quid metrum vulgare queat monstrare modernum,

10

Causa fuit vati: non, quod persepe frementes

Invidia dixere truces, quod nescius olim

Egerit hoc auctor. Novisti forsan et ipse,

Traxerit hunc iuvenem studiis per celsa nivosi

Cirreos mediosque sinus tacitosque recessus

15

Nature celique vias terreque marisque,

Aonios fontes, Parnasi culmen et antra,

Iulia Pariseos dudum serusque Britannus.

Hinc illi egregium sacro moderamine virtus

Theologi vatisque dedit, simul atque sophye

20

Agnomen, factusque fere est gloria gentis

Altera Florigenum; meritis tamen improba lauris

Mors properata nimis vetuit vincire capillos.

Insuper et nudas coram quas ire Camenas

Forte reris primo intuitu, si claustra Plutonis

25

Mente quidem reseres tota, montemque superbum

Atque Iovis solium, sacris vestirier umbris

Sublimes sensus cernes, et vertice Nyse

Plectra movere Dei Musas ac ordine miro

Cuncta trahi; dicesque libens: "Erit alter ab illo

30

Quem laudas meritoque colis, per secula, Dantes,

Quem genuit grandis vatum Florentia mater

Atque veretur ovans; nomen celebrisque per urbes

Ingentes fert grande suum duce nomine nati".

Nunc, oro, mi care nimis spesque unica nostrum,

35

Ingenio quanquam valeas celosque penetres,

Nec Latium solum fama sed sydera pulses,

Concivem doctumque satis pariterque poetam

Suscipe, perlege, iunge tuis, cole, comproba: nam si

Feceris, ipse tibi facies multumque favoris

40

Exquires; et, magne, vale, decus Vrbis et orbis.