Giovanni Quatrario bursa exilii, 39

39.

Attenus in triplici deduxi parte iuventam

Nunc calamo silvas peragrans nunc plectra per urbes

Leta lyre quatiens elegos fors versa coegit,

Vt struerem tandemque senis pro fomite vite.

5

Auspice quo quamquam dubius moderamine vecter,

Insignem Mavorte ducem iuvenemque stupendum

Insolita virtute canam, quo victa beato

Sidere regna vigent Latii iacuitque tremendus

Gallus, inoptate veniens male iura parentis,

10

Classibus horrendus variis terraque profundo

Progenie nullique ducum superatus in auro.

Vos mihi Parnaseus honor duplexque potestas

Cognatis fraterna iugis vos carmen aventi

Consulite o proceres sacri succurrite vates

15

Ausonii faveatque simul quicumque sub axe

Spirat utroque poli, licuit cui frangere lucos

Castalios, visitque sacri penetralia montis,

Et mihi si qua piis flectuntur numina votis,

Diva fave tanto reseres helicona labori

20

Intactumque regens audacia vela per equor,

Aspires ceptis comitantem cursibus auram,

Non audita feram veteres que sera tumultus

Attulerit nostras vitiata etatibus aures,

Vix dum facta recens canimus que protulit etas,

25

At tu divino Iuvenis proflatus amore

Cuius ab ephebis mens magnis duruit armis,

Pande viam calamo memorem ne despice famam

Grata deo mundoque simul monumenta ferentem

Nutibus accendas vires quibus omnia parent

30

Iuravere polus tellus pelagusque triumphos,

Karole cura dei celebris rex tertie summi

Appula quo sicule crescunt tua regna corone

Experia oppressum longe quo tollere cornu,

Cogitat et mundo frontem memorare vetustam.