Giovanni Quatrario bursa exilii, 37

37.

Ingnis Aprutinus furiarum fotus olivo

Sulfure flans herebi iacet hic extinctus opimo,

Oppida discindes vicinos sanguine iunctos,

Nomine selecto conatus sternere cunctos,

5

Templorum rapiens devotaque castra vetustis,

Bella dedit fratri non causis impia iustis,

Heu tam prosperitas malefactis extulit ut iam

Ni cecidisset erat rectorem credere nequam,

Neve sacri genitor frater maculenter ab ipso

10

Scribitur indictus, gaudent hoc trenara misso.