Giovanni Quatrario bursa exilii, 33

33.

O videas quisquis gaudes virtute reperta

Siste gradus, hic est ipsius fossa referta,

Causarum victor, vatum legumque sacrarum

Gloria Guelphorum lumen plus sidere clarum

5

Hic Lapus est de Castiglionchio patre creatus

Nominis eiusdem, celo sed mente relatus

Exul ab ecclesie zelum domibusque perustis

Florentia fugit causis et tempore iustis,

De scrobe qua iacuit miserans quem doctor ab ipso

10

Vbaldinus in hoc posuit bene marmore fixo.