Giovanni Quatrario bursa exilii, 12

12.

Hic veneranda cohors sacre dicata sophie

Clauditur. Hiis verbum colitur sine fine Marie.

Hic senibus requies tumulo fabricata secundo

Quos non tanta dedit virtus clarescere mundo.

5

Tertia petra tenet levitas morte citatos

Longius in mundo decuit quos esse moratos.

Vltima conversos capiunt monumenta polorum

Ad loca transvexit, cuntos sacra regula quorum.