Disp. 4
Quid mea fata mihi toto speciosius aevo,
Dulcius aut animo poterant meliusve tulisse,
Quam si forte tuis capiti nova laurea nostro
Pressa foret manibus! Fateor, tunc alma sororum
5
Ex Helicone sacram veniens huc turba choream
Duxisset; cytharam melius sonuisset Apollo
Serta gerens, adamata sibi Peneia primum,
Post longum dilecta mihi; spectasset ab astris
Laetus honoratam, placato numine, frondem
10
Iuppiter, et rapidi posuisset fulminis iras;
Denique nulla dies fulsisset lumine tanto
His oculis, cunctos nec fulserat ulla per annos.
Obstitit heu! votis semper mihi dura paratum
Imminuens Fortuna decus, tantoque favori
15
Invidit; tibi, me propter, tam multa viarum
Aspera, tot laquei: soli mihi nempe tetendit
Insidias; desiste queri; mea tota querela est.
Agnosco expertus fraudem, moresque malignos,
Mortales quibus illa ferox intercipit actus,
20
Omnia permiscens. Proh sacra licentia monstri!
Quin alium mihi tunc eadem Fortuna parabat,
Nequicquam praeventa, dolum; ne nobilis Vrsus
Scilicet ipse meo praesens foret auctor honori.
Vix tridui spacium restabat, ut omne senatus
25
Tempore ius hausto flueret, breviorque potestas
Quae quondam sine fine fuit. Deus ipse nocenti
Occurrens direxit iter, vix fine sub ipso
Temporis, immensae perventum ad limina Romae.
Obvius intranti fueras comitemque ducemque
30
Pollicitus; vetuit quoniam sors, esse nequisti.
Torqueor, et cunctas qui lustret nuncius oras
Mittitur. Ille autem Campanis fessus in arvis,
Teque nec invento rediens, spem sustulit omnem.
Vltima iamque dies aderat, nec postera tempus
35
Lux dabat; urgebat consumpti terminus anni.
Me quoque magnanimus Comes accelerare monebat
Iam gravidus curis, peperit quas fortibus actis.
Post modo, nosti hominem, expedior; subitumque vocati
Romulei proceres coeunt; capitolia laeto
40
Murmure complentur; muros tectumque vetustum
Congaudere putes; cecinerunt classica; vulgus
Agmina certatim glomerat, cupidumque videndi
Obstrepit. Ipse etiam lachrymas, ni fallor, amicis
Compressis pietate animis, in pectora vidi.
45
Ascendo; siluere tubae, murmurque resedit.
Vna quidem nostri vox primum oblata Maronis
Principium dedit oranti, nec multa profatus;
Nam neque mos vatum patitur, nec iura sacrarum
Pyeridum violasse leve est; de vertice Cyrrae
50
Avulsas paulum mediis habitare coegi
Vrbibus ac populis. Post facundissimus Vrsus
Subsequitur fando. Tandem mihi Delphica serta
Imposuit, populo circumplaudente Quiritum.
Hinc Stephanus, quo fata virum iam tempore nostro
55
Maiorem, non Roma tulit, me laudibus amplis
Accumulat. Rubor ora mihi mentemque premebat;
Indignum tales onerabant pectus honores,
Mulcebantque simul: siculo nempe omnia Regi,
Nil mihi; nam quis ego? veruntamen illius alto
60
Iudicio dignatus eram. Tum regia festo
Vestis honesta die me circumfusa tegebat,
Et dominum referens, et tanti testis amoris,
Quam, lateri exemptam proprio, regum ille supremus
Rex dederat gestare suo. Solusque loquentis
65
Iste animo ingenium, labiis mulcentia verba
Sufficiebat honos: coram mihi namque videbar
Eloquii spectare ducem Regemque serenum,
Vellere qui primum se continuisset in illo:
Impetus hinc, spesque alta nimis, fiduciaque ingens,
70
Ceu praesens is ferret opem. Descendimus una,
Omnibus explicitis, atque hinc ad limina Petri
Pergimus; et sacras mea laurea pendet ad aras,
Primitiis gaudente Deo. Sua numina testor,
Haec inter tot laeta, oculis tu solus, amice,
75
Tu deeras, votis quotiens precibusque petitus,
Mente tamen, memorique animo tua dulcis imago
Certe aderat, semperque aderit, nec tempore sedes
Deseret acceptas; sic illam pectore in alto
Sculpsit amor, fixamque adeo vetitamque moveri
80
Maximus artificum vivoque adamante peregit.
Hunc verbis (quia iam vereor ne longius aequo
Carmen eat) finem statuo. Tuque optime, Regi;
Dum vacuum invenies curarum, meque fidemque
Commendare meam placido sermone memento.
85
Sum suus ex merito, sibi me meaque omnia soli
Devovi: ingenium, calamum, linguamque manumque,
Et si quid superest aliud. Mihi charior ipse
Sum, postquam dedit esse suum; dominoque superbit
Mens mea. Nunc autem, quoniam sibi reddere maius
90
Nil valeo pro tot magnis, sub nomine crescit
Africa nostra suo; tenuis (nisi gloria sordet)
Parva quidem, at grandi studio longoque labore
Invigilanda mihi. Iamque ipsa superbior ardet
Ad sacros properare pedes, noctemque diemque
95
Orat iter comitemque viae. Vocat eminus ambos
Inclyta Parthenope; sed adhuc nos Gallia vinclis
Nostra tenet blandis; tandem tamen ibimus, et nos
Limine suscipies pariter, pariterque videbis.
Vive, vale, nostrique memor lege, dulcis amice,