10. ad Brunum Florentinum
Pyerias comites et plectra sonantia Phebi
Hemoniamque alio laurum procul orbe relictam
Noveris, antiqui pretium predulce laboris.
Tristia pro Musis habitant precordia cure,
5
E quibus infaustas Mors imperiosa choreas
Fortuna modulante ciet. Non aridus agnos
Dente lupus rabido, teneros non feta iuvencos
Tigris et imbelles Iovis armiger ungue columbas
Acrius insequitur quam me trux illa meosque,
10
Me linquens rapiensque illos; quo Musa dolore
Ceptum liquit opus; elegos et flebile carmen
Fessus arat calamus, siccis sitit Africa glebis
Nostra fatigato longum deserta colono,
Castalii nec fontis opem nec frondis odorem
15
Sentit apollinee; sed robora dira, cupressus
Funereosque rogos lacrimarum proluit imbri,
Quem nimbi tristesque animi peperere procelle.
Heroas canere institeram; conatibus obstant
Sidera magnificis; alio levis orbita calle
20
Ingenii transversa mei; male sanus ad egros
Ducor et heu merens aliorum lumina tergo.
Cogit enim fortuna nocens: en tempore quanto
Quinque sepulcra virum, quales si prisca dedissent
Secula, meonio vigilatum carmen Homero
25
Clara vel ausoniis celebrasset Mantua Musis.
Ergo Deas alibi ... sed quid loquor? Omnia tecum
Et Phebum et comites totumque Helicona require;
Ars michi nam gemere est et castigare gementes.