Giovanni Quatrario odule, 13

13.

Iam niveus nigris dominatur vertice villus

Impaciens comitis,

Nuntius adventans properantis busta senecte,

Hospiciumque parat,

5

Cana quidem expulsa texunt aulea iuventa

Floribus atque suis

Heu mare per placidum zephiris dum ludo benignis

Anteriora videns,

Tristia pestifero generantur nubila celo,

10

Et furor Eumenidum.

I, bone nauta vigil, ruituris deme procellis

Linthea, dum liceat,

Forsitan invasus subito terreberis ictu,

Carbasa sera leges,

15

Orcea velosum sorbent ceraunia, quonam

Pellimur omne genus,

Pretereunda quibus requies dum propulit austrum

Vela cadunt memores,

Quas enanda palus, letos transvectat in agros

20

Obruat atque rates.

Magna quies suspecta viris, Palinure sereni

Fisus in astra poli,

Lentescis sompno, Vigili temone neglecto,

Puppe mari rueras.