Giovanni Quatrario odule, 9

9.

Hiems comatas decutit arbores,

Albant nives prime iuga montium,

Squalet decus terre virentis,

Verritur a senibusque pruua,

5

Quos flectit etas pondere temporum,

Que cuncta mordet, sepe recondolens

Multis rapinas reddit. Heu, heu,

Pretereins homini quis evum

Reddet deus? Quis cignea tempora?

10

Precor, nigratis pelle honoribus?

Multiplicem rugis cutemque

Vnguis ad effigiem retendet?

Nefas viris, quos sudor ad ardua

Vocat, queri de temporis ordine.

15

Terra recedentes sciunt nam

Astra petenda sibi Iovemque.