Coluccio Salutati de fato et fortuna 3, 11

11.

203

Ille vagos fecit celos, sapientia cuius

Omnia trascendit ductoresque indidit illis,

205

Vt pars queque suo in partes resplendeat omnes

Lumine, distribuens equali munere lucem.

Ac simili forma mundi splendoribus unam

Ordinat esse ducem generaliter atque ministram,

Que vana ad tempus bona confluitantia mutet

210

De gente in gentem uniusque a sanguine prolis

In prolem, alterius ducentem sanguinis ortum,

Vltra quam humani possit defensio sensus.

Hinc gens una vigens nunc imperat, altera languet,

Iudicium sectans eius quicquid iubeatur,

215

Quod latet occultum densa velut anguis in herba,

Illi nulla quidem sapientia vestra resistit:

Hec iubet hecque suum diiudicat exequiturque

Regnum prout alii moderamina tradita divi,

Vlla, breves quamvis, sua commutatio paces

220

Non habet et motu quod sit veloce necesse est,

Vsque adeo properant qui dona vicesque reportant.

Hec est que totiens solum crucifigitur illis

A quibus et laudem et preconia grata meretur,

Dando sibi iniuste turpis convitia fame.

225

Hec tamen haud audit, sed leta beataque primis

Mixta creaturis proprium circummovet orbem.