Coluccio Salutati de fato et fortuna 3, 1

1.

341

Quisquis es, altisonis qui non tua nomina metris

Subscribens sublime canis violentaque Martis

Sepius arma dolos viresque ruisse potentes

Insinuas urbes, quas lux Hyperionis almi

345

Circuit, Aonidum sed non potuisse bicorni

Numina Parnaso celebres excludere musas,

Accipe reptantes tranquillo pectore versus,

Accipe, quisquis eris. Scio nam, carissime Tozi,

Quamvis alta tuo transmittas metra Philippo,

350

Te nondum sacro subitum prodisse poetam

Ex Helicone datum; sed quis fuit hic, nisi noster

Iacobus ille Forilivici, qui natus in urbe

Mistica divino cantavit pascua versu

Et patriam bellique duces evexit ad astra?

355

Ille quidem est: agnosco stilum, sublimia nosco

Carmina; stelliferi cui namque secundus Olimpi

Vel ratione situm vel vim fatumque potentum

Plenius astrorum deprehendit mente capaci?

Tu certe es, tibi pauca loquar; cur, maxime vatum,

360

Horrida presago divinas carmine bella?

Sed memini vulgo dici: si vera profetans

Esse cupis, taceas felicia, tristia solum

Precine; namque fides semper solet esse timori

Pronior atque solent gravius metuenda movere.

365

Tu tamen ad celos errantiaque astra recurrens,

Sic positum mortale genus ad prelia Martem

Tracturum, tribuens nimium crudelibus astris

Asseris et Latio ferventia bella minaris.

Iacobe, fare, precor; ubi plena scientia rerum,

370

Que tibi tum studio ardenti, tum viribus alti

Contigit ingenii? Num libera nostra voluntas

Arbitriumque datum cunctis mortalibus astris

Subiacet? An nostros celum ratione fruentes,

Quod rationis eget, animos mentesque coercet?

375

Quod si forte velis nos celo ad bella moveri,

Vtpote quod primos dicas accendere motus,

En homines ad bella trahit violentia celi,

Arma iubens, homini licet an dimettere ferrum?

An nos astra premunt et belli turbine miscent?

380

Ergo quid in nostro, celo patiente, relictum est

Arbitrio, si cuncta movet, si mota potenter

Perficit astrorum collectio certa vagantum?

Sic nichilum posse ex nobis fateare necesse est.

Astrifero siquidem totum pendebit ab orbe

385

Quod patimur vel quod facimus vel mente movemus.

Vnde igitur vel pena malis, vel premia dantur

Digna bonis? Quid namque polo meruisse coacti

Possumus, inviti vel quam committere culpam?

Iacobe, nonne vides, posito quod nostra voluntas

390

Subiaceat celo, quod oportet tollere solem

Iusticie morumque decus preceptaque vite?

Dic, quid sancta fides, que nos ad celica regna

Dirigit, et prisca veterum doctrina decori

Moris erunt? Sacra cur plurima lege vetamur

395

Sideribus tracti, vel cur complere iubemur?

Vtere sic astris, sic celo crede quod ultro

Arbitrium saltem cum libertate relinquas

Humano generi; quod, si conere probando

Tollere, divina simul et mortalia tollas.

400

Cetera namque tibi nulla cum lite relinquo.

Dic pestes predicque fames; dic frigora, predic

Immensos estus; pluvias dic dicque serenos

Longe instare dies; dic turbida flumina ripas

Transgressura suas; dic fulmina, dicque future

405

Spem Cereris, bibuli vel si vineta coloni

Responsura putes votis, vel quantus olivis

Immineat fructus, vel quas collisio terre

Arces terribili motu subitaque ruina

Discutiet, si scire tamen conceditur astris

410

Que fortuna manet terras et sparsa per orbem

Menia; dic etiam, si quid mens pendula letum

Aut optare potest aut anxia triste timere,

Dummodo que summi patris sapientia nostro

Tradidit arbitrio nobis tua sidera linquant.

415

Nec tamen ista tibi me sic dimittere credas,

Quod quemquam plene celi cognoscere motus

Arbitrer aut omnes aspectus posse probare.

Discute priscorum libros monimentaque patrum:

Invenies illic multos latuisse per annos

420

Astrorum motus, quibus hec nunc utitur etas.

Nam contenta diu fuit ingeniosa vetustas

Celum per celos bis distinxisse quaternos.

Mox nonum posuit certis rationibus orbem,

Qui cum subiectis secum radiantia celis

425

Sidera in occasum formoso vertat ab ortu.

Hinc alii decimum celum posuere, volentes

Quod dare sit motum qui se solummodo vertat

Nilque trahat secum nec qui rapiatur ab ullo.

Denique vera fides tranquilla in sede beatos

430

Dum locat, undenum sine motu tradidit orbem.

Sed licet octavum triplici susceperit etas

Nostra modo celum certa ratione moveri,

Attamen antiquos ad succedentia signa

Sidera converti multos nescisse per annos

435

Constat, et ipse pater magnus celi Ptholomeus

Descriptor, qui tot deflexus novit Olimpi,

Creditur astriferum non perpendisse recurvo

In geminas arcthos orbem se vertere motu,

Frixeique caput pecoris chelasque revolvi

440

Alterutrum, nunc hinc Scithiam, nunc inde tepentes

Ethiopas versus. Nam nonnisi tempore longo

Astrologia poli stellis motuque situque

Humana quantum licuit ratione repertis

Vel sciri potuit vel cum ratione doceri.

445

At licet annorum iam per tot millia prisca

Stellarum varios motus deprenderit etas,

Multa tamen nostris non respondere diebus

Tempora nostra vident, que quondam fida vetustas

Tradidit et nobis fixe observanda reliquit.

450

Aspice quot tabulas veteres habuere sequenti

Tempore, deprenso manifesto errore, notatas!

Sic Abrachis priscos, Abrachim sic mox Ptholomeus

Corrigit; hunc demum Tollette inventio celi

Venturum nescisse situm ratione probando

455

Ostendit, quam mox studiorum Gallia mater,

Parisius, certa tradens ratione tabellas,

Editione nova non parvo errore notavit.

Post hos Iudei venit correctio longo

Tempore servata. Sequitur subtilior Alphuns,

460

Qui motus celi ac errantia credidit astra

Non erratura tandem ratione dedisse.

Sed que mortalis inventio noscitur esse

Perfecta? En magno iam nunc errore notantur

Alphunsi tabule, nec maxima lumina celi,

465

Sol et Luna, sibi correspondere videntur

Prescriptis spaciis, nec cervix clara Draconis,

Nec Senis in proprio celeres motus epyciclo.

Ergo inter varias nunquamque errore carentes

Doctrina veterum, quibus hec nunc utitur etas

470

Et quibus usa fuit venturi ignara vetustas,

Equando celos et sidera cuncta notando,

Cum pateat priscos nec celum scisse nec astra

Nec posse innixos antiquis scire modernos,

A quorum motu dicunt se nosse futura,

475

Quis verum prescire potest? Quis dicere "bellum

Aut pax dulcis erit", qui testem dicat Olimpum,

Motibus ignotis nec notis cursibus astra?

Quod si forte velis celum e regione propinqua

Et stellas spacia, quamvis per proxima distent,

480

Non variare suos certa ratione fluentes

Effectus, dic cur tam dissona fata gemellis

Sidera dispensant? Cur unus pastor et alter

Venator fratrum? Cur imperat ille, sed iste

Servit et eiusdem patris non linquitur heres?

485

Dic cumque eveniat in magna sepius urbe

Vna eademque hora non uno ex semine proles,

Cur non connubiis celo faciente coevi

Ex patre diverso domibusque fruuntur eisdem,

Si cunctis fatum dat certi temporis hora?

490

Cur ligni eiusdem quod tellus una nutrivit,

Vnica plantavit ac unica diruit hora,

Hec pars effigies fit quam gens omnis adoret,

Hec fit calcandum per tempora cuncta scabellum?

Iacobe, crede michi: qui celi sidera tractat

495

Vt ventura queat certis predicere signis

Fallitur. At causas rerum cognoscere quisquis

Non valet, effectus, dic, qua ratione videbit?

Sed dices: cur non vestigia sacra priorum

Hac et in arte sequar, quorum precepta futuros

500

Eventus rerum divino dogmate monstrant,

Postquam que tradunt nobis per cuncta videmus

Omnia vel saltem maiori ex parte venire?

Hic ego divini possum de more iocari

Tiresie, cuius rideri oracla solebant.

505

Astrologi, quicquid predicitis aut erit aut non,

Plura tamen semper celum portendere fertis,

Ex quibus in paucis satis est predicere verum.

Et si de multis fit que predixeris unum,

Hoc arti tribuis quod forti ascribere debes.

510

Non te decipias, vir cordatissime, sed, ni

Displiceat, tecum memori fac, mente revolvas

In quot et in quantis hec te doctrina fefellit:

Si tibi constiteris, si nolis vera negare,

Invenies totiens quod sis deceptus ab arte,

515

Quod non contigerit quondam te vera profari

Crebrius, ut si quid forsan quod dixeris olim

Venerit, ad casum non artem iure referri

Debeat atque tibi non detur scire futura,

Cursibus astrorum per tempora nulla notatis.

520

Linque Deo, qui cuncta movet, qui cuncta gubernat,

Quique nequit falli, quod te prescire fateris:

Non humana quidem, sed vis divina futuros

Eventus rerum prenoscere. Nam Deus ipse

Solus ab eterno sua queque in tempora cernit

525

Altaque mortales premit ignorantia visus.