Coluccio Salutati epitaphia, 3

3.

Iste patris tumulus reverendi continet ossa

Eccles<i>e Nerii fesulane antistitis unum

Quem reliquos inter claros Corsina propago

Enixa est patrie doctum celebremq(ue) probumq(ue)

5

Canonice legis qui lucidus enucleator

Equa lance suum voluit dare iura tribunal

Quiq(ue) obiit quarta decima sub luce novembris

Christi annis septem undecies post milletrecentos