Coluccio Salutati epitaphia, 1

1.

Hoc de Corsinis tegitur sub marmore Thomas

Moribus insignis et clara stirpe beatus

Eximius doctor celebrato dogmate legum

Prebuit hic patrie meliores inclitus annos

5

In qua sepe tulit cunctos sublimis honores

Moxq(ue) senex tota Christo se mente dicavit

Virginis excelse miles mundumq(ue) relinquens

Ecclesie presentis opus fabricamq(ue) domosq(ue)

Fundavit sacris habitanda sororibus istis

10

Obiit in MCCCLXVI die XXIII mensis februarii