Divortium
Ganimedes
Quo fugis? Expecta; liceat condiscere causas
Discidii. Tu nostra, puer, (nisi fallor) amabas
Pascua. Quo, pastos, abigis cum matribus agnos,
Ingrate atque oblite mei rerumque mearum?
Amiclas
5
Parce, parens, damnare tuum. Puer, ipse fateris,
Hac pavi regione gregem. Tibi letior annis
Tunc animus fuerat; nunc intractabilis, asper.
Me quoque vivendo patientia prima reliquit.
Ganimedes
Consilium solet esse senum, iuvenumque voluptas;
10
Tu michi deliras, senior; tum vallis amator
Vnius, deserta vagus nunc avia tentas.
Amiclas
Propositum mutat sapiens; at stultus inheret.
Res, tempus, fortuna, locus firmata frequenter
Consilia alternant. Macie turpique veterno
15
Terga pecus confecta gerit; squalentia sentes
Vellera dilacerant. Quid agam? Nec pocula fontis
Tuta, nec herbarum morsus sucique salubres.
Ipse aer suspecta michi suspiria reddit.
Quin iustam permitte fugam, et miserere coacti.
20
Nam potes: Ecce etenim veni ad tua gramina pauper,
Pauperiorque domum redeo, non laete, nec edis
Auctior, invidia et solis iam ditior annis.
Adde supercilii pondus, quod non gravis equet
Ethna iugis, non Ossa rigens, non altus Olimpus.
25
Id prius equanimis tuleram; indignantior etas
Est senium, rugeque animos in verba ministrant.
Triste senex servus! Sit libera nostra senectus.
Serva iuventa retro est; servilem libera vitam
Mors claudat; memor usque mei subsiste, valeque;
30
Me fatum tentare meum sine pascua circum.
Ganimedes
En animi servum memoris! Sic omnia ventus
Abstulit? Has mereor grates, hec premia reddis?
Vt nil prestiterim; multum, licet impar, amavi.
Amiclas
Verba quidem verbis; res rebus; purus amori,
35
Sed solus, debetur amor; gratusque memorque,
Sum, quia te semper, postquam michi notus, amavi;
Et, dum vita comes, si quid michi credis, amabo.
Ganimedes
Quo properas igitur? Que te magis allicit ora?
Vnanimes que causa repens disiungit amicos?
40
Perdit enim servi nomen, cui libera mens est.
Amiclas
Aspice fagifero tangentem vertice montem
Nubila, tum gravida fontes tellure crepantes,
Vnde ruens pelagis confunditur unda quaternis.
Aspice preruptum scopulis extantibus alte
45
Ire sub astra iugum. Lapis ille impervius olim,
Punicus hesperio donec sibi pastor aceto
Fecit et igne viam, nostris pastoribus ingens
Diluvium stragemque ferens; hoc forte per estum
Solus ego ac sitiens nuper sub colle vagabar.
50
Gillias erranti sese comitemque ducemque
Obtulit, et vivas digito direxit ad undas.
Progredior, vallesque novas et pinguia late
Rura noto; sed, sepe oculos in terga reflectens,
Iam latus hoc sordere michi, iam turbidus ether
55
Cepit ad occasum, iam sidera mesta videri.
Agnosco validum patrie revocantis amorem;
Illic et viole melius per roscida pallent,
Per dumeta rose melius redolentque rubentque,
Purior ac patrius illic michi prata pererrat
60
Rivus, et ausonie sapor est iam dulcior herbe.
Ganimedes
Spreta fides igitur comitum tam certa piorum;
Cum quibus et niveas laqueis viscoque columbas
Gaudebas, dammasque plagis tentare fugaces?
Cum quibus et Capree soles, umbrasque Leonis,
65
Et Tauri flores, et adulte Virginis uvas
Carpere, vel fando cunctantem impellere noctem,
Vel longum breviare diem sermone iocisque,
Et requie molli durum condire laborem?
Amiclas
Nil spretum, nisi silva ferox pastorque protervus,
70
Et plumbo infecti latices, et turbine tortus
Pulvis, et umbra nocens, et grandinis ira sonore.
Ganimedes
An prius ista tibi tam longum ignota per evum?
Amiclas
Nota prius, fateor; tenuit me pestifer usus
Luctantem, me vester amor, me forma puelle
75
Blandior illecebris. Sed iam cum tempore sensim
Omnia mutantur; studium iuvenile senecte
Displicet, et variant cure variante capillo.
Ganimedes
Hic vulgo iam notus eras, nec carior alter
Vel michi vel sotiis; silvis errabis in illis,
80
Et mecum mansisse voles, cupiesque reverti.
Amiclas
Nil penitus non esse potest; fortuna gubernat
Res hominum, valet illa piis obsistere ceptis,
Illa favere malis. At, si presagia quicquam
Nostra ferunt certi, levis est ad prima recursus
85
Principia. Huc genitor profusus me ruris aviti
Finibus infantem rapuit, ripaque palustri
Exposuit miserum, atque abiit. Per quattuor inde
Servio lustra tibi, nulla est iniuria iustus
Libertatis amor; patrii quoque cura sepulcri est
90
Tempestiva seni. Iam tandem absiste precari,
Atque iterum, pater alme, vale, dextramque relaxa.
Ganimedes
Ah! miser. Et merita quis te cum laude canentem
Audiet, aut levi describet carmina lauro?
Amiclas
Expectando quidem fessus, raucusque canendo,
95
Attuleram vereor vocis fastidia nostre.
Fors aliis placiturus eo; non una per omnes
Est hominis fortuna dies: Nunc mane quietum
Turbida lux sequitur; nunc matutina serenus
Nubila vesper agit. Sic tempestatibus atris
100
Tutus adest portus; sic litora puppe tenentes
Tempestas inopina ferit. Spes, terror ubique
Iuxta habitant; fortuna vaga est, et protinus, inter
Quamvis pressa manus, ceu lubricus effluit anguis.
Nil habet ista magis tua nunc opulentia certi
105
Quam mea paupertas; ubi pluris signa favoris
Et minus est fidei. Sed iam me Gillias, audi,
Sollicitat, damnatque moras, et Phebus hiberum
Vergit ad occeanum, montem nix occupat altum.
Balatu moveor pecoris; nec candida dulci
110
Mugitu, ingeminans, cessat revocare iuvenca.
Ire libet; liceat; nusquam sunt carmina tanti.
Ganimedes
Men iuvenem pavisse domi et finxisse docendo,
Vt doctum nova silva senem, novus hospes haberet?
Sic labor agricolis longus, brevis inde voluptas.
115
Arva domant aliis. Sic fessus nauta quietis
Invehit ancipiti delatas equore merces.
Nosco meum sidus: Aliis utenda paravi.
Fatum agnosco tuum: Primis nam pauper ab annis,
Pauper eris senior, pauper morieris Amicla.
120
I, tamen; ipse meis (quando hoc immobile votum est)
Te sine - quod nollem - iam solus pascar acervis.
Amiclas
Ipse per estatem mediam, vel colle virenti,
Valle vel umbrosa, nitidique in margine fontis
Solus apollinea modulans sub fronde sedebo,
125
Lanigerumque gregem pascam, et loca florea circum
Mellificas imitabor apes. Te dives habebit
Silva, sed urentes turbabunt otia cure.