Giovanni Boccaccio carmina 2, 10

10.

Hac sub mole iacent cineres ac ossa Iohannis,

Mens sedet ante Deum meritis ornata laborum

Mortalis vite; genitor Boccaccius illi,

Patria Certaldum, studium fuit alma poesis.