Giovanni Boccaccio carmina 2, 7

7.

Si bene conspexi que scribis carmina, vatum

Iam decus et patrie fulgor, venerande, secundus,

Tempus dulce trahis, dum mens invicta periclis

Proposito stat firma sacro, dum cernere libros

5

Non piget, et falsum spernis sapienter inepti

Iudicium vulgi paucisque indulta revisis

Ornamenta ducis, que sunt calcaria cordi.

Hec te ne ledat, possit ne ledere, quanquam

Germanum germana phalanx stet turgida circum

10

Insultans armis! Faciant spectare palantes

In segetes pecudumque greges armentaque passim

Nunc ferro nunc igne; gemant quibus acrior instat

Cura lucri! Michi, care, labor fuit alter iniquus

Iamdudum, dum seva Canis iniuncta Leoni

15

Stella malum finiret iter: stetit obvia febris

Incauto michi dura nimis nil tale timenti;

Cum qua per menses luctatus ad omnia vires

Exposui, memorans Alcidis prelia quondam,

Dum fuit Anteus libicis prostratus arenis.

20

Et victor persepe fui, dum premia vite

Sperarem si victor eram: sed fortis et instans

Hostis in ambiguum, renovatis viribus, ingens

Plus solito surgebat ovans, cui sistere durum

Iam reputans, mortem volui, si fata dedissent.

25

Et cecidi, victusque fere inremeabile limen

Vsque adii mortis: sevus sed terruit horror

Ingentis baratri, nam, dum specularer avaras

Attonitus latebras completas murmure tristi,

Expavi, traxique pedem vestigia flectens,

30

Vt potui, et celo rediens; viresque resumpsi

Inde novas, vicique malum summoque labore

Perdomui tandem. Et posito michi debile robur,

Et compos vix ipse, vicissim carmina cudo

Te duce: quis vati versus non prestet amico?

35

Hec alias narrare libet; nunc vertere cursum

Est animus quo cepta trahunt. Tibi tramite, dicis,

Ire placet medio, priscorum facta recusans

Et nova gesta virum. Laudo; nec degere canens

Est opus, ipse refers, nec desunt acta diebus.

40

Hesperiam geminam Karolo vincente videbis

Francorum perferre iugum, Gallosque comatos;

Hinc etiam modicum supra si plura revolvas,

Adveniet coram perlucida turba proborum,

Ni tibi quod cantes dederit memorabile Clio:

45

Vandalus impatiens sedis regesque Ticini,

Vinulus invasor Latii, Gothusque severus,

Bellaque Samnitum dum surgeret Vmbria contra,

Mille vacant, si cuncta velis discurrere gesta,

Splendida sumpta tibi que possunt reddere serta

50

Aut alias maiore sono pretendere lauros.

Fac, age, tange chelim: contemnunt otia frondes

Peneide, damnatque cohors veneranda sororum

Castalidum. Nos turba minor suspensa tenemus

Ora quidem, si forte cadat de fonte propinquo

55

Quid sapidum, aut cupidas nobis quod mulceat aures.

Quid, breviter videant homines. Tu denique prudens

Multa vides, et pulcra sedens nunc cernere debes

Librorum in medio quos servant claustra Casini.

Fac, age, tange chelim: tempus fugit ocius aura,

60

Nec redeunt flavi quos circum tempora crines

Iam canos traxere dies, gravis atque senectus.

Hec ego dum scripsi, semper clarissimus ille

Affuit orator <michi> legum doctor amicus

Loisius, sic velle ferens et scribere mandans.