Parthenias
Silvius
Monice, tranquillo solus tibi conditus antro,
Et gregis et ruris potuisti spernere curas;
Ast ego dumosos colles silvasque pererro.
Infelix! Quis fata neget diversa gemellis?
5
Vna fuit genitrix; at spes non una sepulcri!
Monicus
Silvi, quid quereris? Cunctorum vera laborum
Ipse tibi causa es. Quis te per devia cogit?
Quis vel inaccessum tanto sudore cacumen
Montis adire iubet, vel per deserta vagari
10
Muscososque situ scopulos fontesque sonantes?
Silvius
Hei michi! Solus Amor. Sic me venerata benigne
Aspiciat, spes nostra, Pales. Dulcissimus olim
Parthenias michi, iam puero, cantare solebat
Hic, ubi Benacus, vitrea pulcherrimus alvo,
15
Persimilem natum fundit sibi. Venerat etas
Fortior; audebam, nullo duce, iam per opacum
Ire nemus, nec lustra feris habitata timebam;
Mutatamque novo frangebam carmine vocem,
Emulus, et fame dulcedine tactus inani:
20
Ecce peregrinis generosus pastor ab oris,
Nescio qua de valle, canens nec murmure nostro,
Percussit flexitque animum; mox omnia cepi
Temnere, mox solis numeris et carmine pasci.
Paulatim crescebat amor; quid multa? canendo
25
Quod prius audieram, didici, musisque coactis,
Quo michi Parthenias biberet de fonte notavi.
Nec minus est ideo cultus michi; magnus uterque,
Dignus uterque coli, pulcra quoque dignus amica.
Hos ego cantantes sequor et divellere memet
30
Nec scio, nec valeo; mirorque quod horrida nondum
Silva, nec aerii ceperunt currere montes.
Verum ubi iam videor, collectis viribus, olim
Posse aliquid, soleo de vertice montis ad imas
Ferre gradum valles; ibi fons michi sepe canenti
35
Plaudit, et arentes respondent undique cautes.
Vox mea non ideo grata est michi, carmina quanquam
Laudibus interdum tollant ad sidera Nimphe.
Dum memini quid noster agat, quidve advena pastor,
Vror et in montes flammata mente revertor.
40
Sic eo, sic redeo. Nitar, si forte Camene
Dulce aliquid dictare velint, quod collibus altis
Et michi complaceat, quod lucidus approbet ether;
Non rauce leve murmur aque, nec cura, nec ardor
Defuerint. Si fata viam et mens tarda negarit,
45
Stat, germane, mori. Nostrorum hec summa laborum.
Monicus
O! si forte queas durum hoc transcendere limen.
Quid refugis? turpesque casas et tuta pavescis
Otia? quid frontem obducis? Nemo antra coactus
Nostra petit; plures redeunt a limine frustra.
Silvius
50
Non pavor hic animi fuerat; si forsitan aures,
Dulcibus assuetas, inamena silentia tangunt,
Miraris? Natura quidem fit longior usus.
Monicus
O! iterum breve si mecum traducere tempus
Contingat, sileatque fragor rerumque tumultus,
55
Dulcius hic quanto media sub nocte videbis
Psallere pastorem! Reliquorum oblivia sensim
Ingeret ille tibi; non carmen inane negabis,
Quod modo sollicitat, quod te suspendit hiantem.
Silvius
Quis, queso, aut quonam genitus sub sidere pastor
60
Hoc queat? Audivi pastorum carmina mille,
Mille modos; quenquam, nostris equare caveto.
Monicus
Audisti quo monte duo fons unicus edit
Flumina? sive ubinam geminis ex fontibus unum
Flumen aquas, sacrumque caput cum nomine sumit?
Silvius
65
Audivi, ut quondam puer hispidus ille nitentis
Lavit Apollineos ad ripam gurgitis artus.
Felices limphe que corpus tangere tanti
Promeruere dei! Fluvius, si vera loquuntur,
Per cinerum campos ultricibus incidit undis.
Monicus
70
Hunc igitur, dulci mulcentem sidera cantu,
Illa tulit tellus; licet experiare, iuvabit.
Silvius
O! ego novi hominem. Cives et menia parve
Sepe Ierosolime memorat, nec vertitur inde;
Semper habet lacrimas et pectore raucus anelat.
75
Hi Romam Troiamque canunt et prelia regum,
Quid dolor et quid amor possit, quidve impetus ire,
Qui fluctus ventosque regat, qui spiritus astra;
Necnon et triplicis sortitos numina regni
Expingunt totidem, varia sed imagine, fratres;
80
Sceptriferum summumque Iovem facieque serena,
Inde tridentiferum moderatoremque profundi
Ceruleumque comas medium, fuscumque minorem;
Torva latus servat coniunx, aterque paludis
Navita tartaree piceas redit itque per undas,
85
Tergeminusque canis latrat; tum dura severis
Pensa trahunt manibus, fixa sub lege, sorores;
Quin etiam Stigias eterna nocte tenebras
Anguicomasque simul furias templumque torumque,
Tum silvas et rura canunt atque arma virosque
90
Et totum altisonis illustrant versibus orbem.
Monicus
Hic unum canit ore deum, quem turba deorum
Victa tremit, celum nutu qui temperat almum,
Ethera qui librat liquidum, qui roris acervos,
Quique nives spargit gelidas et nube salubri
95
Elicit optatos herbis sitientibus imbres;
Qui tonat et trepidus rapidis quatit aera flammis,
Tempora sideribus, qui dat sua semina terris;
Qui pelagus fluitare iubet, consistere montes;
Qui corpus mentemque dedit, quibus addidit artes
100
Innumeras, geminum cumulans ab origine munus;
Qui vite mortisque vices, queque optima fessos
Fert super astra, viam docuit repetitque monendo.
Hunc meus ille canit; neu raucum dixeris, oro:
Vox solida est penetransque animos dulcore latenti.
105
Iure igitur, patriis primum celebratus in arvis,
Attigit et vetros saltus, lateque sonorum
Nomen habet: que rura Padus, que Tybris et Arnus,
Que Rhenus Rodanusque secant, queque abluit equor
Omnia iam resonant pastoris carmina nostri.
Silvius
110
Experiar, si fata volent; nunc ire necesse est.
Monicus
Quo precor? aut quis te stimulus, que cura perurget?
Silvius
Vrget amor Muse; quoniam modo litore in Afro
Sidereum iuvenem genitumque a stirpe deorum
Fama refert magnis implentem pascua factis;
115
Te, Polipheme, tuis iam vi stravisse sub antris
Dicitur et Lybicos silvis pepulisse leones,
Lustraque submissis audax incedere flammis.
Hunc simul Italidesque nurus, puerique, senesque
Attoniti adverso certatim a litore laudant.
120
Carmine fama sacro caret hactenus, et sua virtus
Premia deposcit; pavitans ego carmina cepi
Texere: tentabo ingenium, vox forte sequetur
Orphea, promeritum modulabor harundine parva.
Monicus
I sospes, variosque vie circumspice casus.