Giovanni Boccaccio carmina 2, 3

3. Faunus

Tempus erat placidum, zephyrus quoque missus ab amtro

Eolio frondes flores et gramina glebis

Mulcebat lenis. Tunc silvis omnia leta

Pace quiescebant; pastores ludus habebat

5

Vel sonnus facilis; paste sub quercubus altis

Ac patulis passim recubabant lacte petulcis

Vbera prebendo natis distenta capelle.

Delphycus interea summum scandebat Olimpi

Et minimas terris prestabat corporis umbras,

10

Otia cum subito rupit vox improba meste

Testilis, "O! - clamans - que te dementia cepit?

Quid sequeris diros montana per ardua, Faune,

Vrsos setigerosque sues fulvosque leones?

Non te cura tui retinet? non parva tuorum

15

Edis mista cohors cornu ludentibus ultro

Natorum? non matris amor? non coniugis? heu, heu!

Non te cura tenet pecudum quibus ipsa recenti

Vigmine composui septam? Dic, obsecro, nescis

Qualis in has rabies circumstrepat alta luporum,

20

Insidie quorum nondum quater ubere lac tu

Ex his mulsisti postquam patuere? Quid ergo?

Me, dic, posse putas tantis obstare periclis?

Femina sum trepidans paucis sotiata molosis".

Vltima reddebat fundis ex vallibus echo.

25

Deditus ipse tamen ludis per pascua flores

Grandia querebam, serto iam fronde parato

Consertare volens. Animum sed clamor hanelum

Traxit et e manibus flores cecidere reperti;

Florilegum liqui studium, que Testilis alte

30

Dixerat accipiens, mecum post dicta revolvens;

Hinc oculis silvam repeto totamque sonantem

Audio, nil aliud cernens. Sed Meris, ut opto,

Affuit et baculum forsan de stipite querno

Gestabat leva caput intectumque galero,

35

Nescio quid meditans secum. Sed tunc ego primus

Inquio: "Mi nemorum fulgor, salveris, o Meri!

En optate venis. Si quis nunc nunctia nostris

Rumor inest silvis. Nostin que Testilis ire?".

Risit tunc Meris; post hec sic ille: "Menalca,

40

Salve! - inquit - Tu solus ades cui iurgia non sunt

Testilis et Fauni notissima. Pande sed, oro,

Quid solus peragas tanto in discrimine silve".

"Serta michi lauri pulcro distincta iacinto

Querebam, servanda tamen, dum fistula gratos

45

Nostra ciet modulos Mopso, cui timpora lectis

Nectere concessum pastoribus. Hec michi grata

Munera carminibus servantur, dummodo fatis

Hoc placeat. Sed si qua meis prestanda fides est

Verbis, iuro tibi, nunc iurgia magna dolentis

50

Testilis ignoro. Sed tu modo pone galerum

Et baculum mecumque sede lucemque severam

Hanc fugias rogito. Sunt nobis dulcia poma,

Lac pressum mellisque favus cererisque polenta;

Hic nemus et gelidi fontes et mollia prata,

55

Hic edere viridis tectum nigrisque corimbis

Amtrum, quo magnus condam residebat Aminctas.

Et quamvis cantare vetes, nemus omne cicadis

Dedecus in nostrum milvis corvisque relictum

Affirmans gravitate tua (neque ipse negabo),

60

Non tamen interea nos hic requiescere fas est

Torpendo, tamquam virtus subfulta favore

Fortune vigeat seu forsan blanda requirat

Ora virum: virtus per se valet ipsa vigetque.

Si nostros montes colles vallesque recusant

65

Versus, quid? Nobis, Mopso Musisque canamus.

Hec etenim vive resident in culmine sacri

Parnasi sanctumque nemus fontemque sonorum

Observant Cirramque colunt desertaque rura;

Non, testor, victe, sed parvi temporis usum

70

Pyeridis prestant. Ideo, Meri, ha! nisi fallor,

Tempus adhuc veniet, nobis cecinisse iuvabit.

Set quia propositum tibi forsan nolle Camenis

Deservire, gregem spectans inmergere lymphys

Dum calor arva tenet, sit: nullis denique cantes

75

Hortabor precibus; saltem quesita recense."

Consedit Meris turbata fronte parumper.

"Ipsene - ait - Musis sistam servire, Menalca?

Absit. Nam longe primo de fluctibus orni

Neptunni surgent, venient ad pabula tigres

80

Innocue, fugiet pavidus lupus ipse capellas

Quam michi non animo Musis servire moretur,

Quamquam cura gregis parvi per plana vagantis

Me teneat multum. Stipula sed promere versus

Nunc tempus prohibet, dum talia, qualia nuper

85

Ipse petis, maneant. Que si vis, tolle, docebo."

"Dic, age, mi Meri: et nam, nunquid arundine versus

Decantare decens vel non, servabimus." Ille:

"Vt tibi quam grandis fuerit, si nostra meretur

Musa fidem, pateat silvis venerabilis Argus

90

Pastorique decus, paucis presummere verbis,

Dum stes, intendo, demum venturus ad omne

Quesitum." Tunc ipse: "Volo". Sic ille resumpsit:

"Nescio si montes umquam nemorasaque plana

Nosti, que gemino resident contermina ponto

95

Auxonico, magno condam disiuncta Peloro

Exiguoque freto, Sylle locus atque Caribdis.

His Argus pastor, merito cantandus ubique,

Vivus erat silvis. Niveos hunc mille per arva,

Per montes collesque leves camposque per omnes

100

Audivi servare greges et pabula cunctis

Et rivos umbrasque simul prestabat apricas.

Nec melius quisquam frondes novisse salubres

Aut soles imbresque graves seu flumina dira

Et pecori fetuque novo fertur (quia novi,

105

Hoc ideo refero); nec rerum reddere causas

Silenus potuit melius, non maximus Athlas

Cognovit celum potius, non poma dracone

Pervigili servata magis. Que plura requires,

Dic, bona pastori? Non Argum vivere talem

110

Invenies, totas si lustres undique silvas.

O! tibi si quanto tangebat carmine colles

Exprimerem, vix ipse feres. Nam iudice certent

Amthiopa satyroque satus, qui menia Thebis

Inposuit plectro, vel magnus Tracibus olim

115

Vates dulciloquus, silvas qui traxit et annes.

Ysmenus Dirceque ferent: si saxa revulsit

Hic muris cythara, divos disvelleret Argus;

Ysmarus et Rodope dampnabunt vocibus Orphea.

Quid tibi nunc referam? Noster, cui tura paramus,

120

Amfrisius pastor vix quiret tendere secum

Vocibus aut calamo vel nervis. Aspice quantus

Ergo fuit silvis Argus, cui nemo secundus.

Hunc igitur mors seva tulit, que singula vincit;

Nec rediturus abit, silvas carosque relinquens

125

Pastores gratosque greges se condit in astris.

Fleverunt montes Argum, flevere dolentes

Silvarum colles cripte longique recessus

Et satyri faunique leves nymphe driadesque

Et tauri pecudesque breves grandesque molosi,

130

Stagna lacus fontes rivique et flumina queque,

Cirrei latices flevere et flevit Apollo

Et Mopsus Phytiasque suus vel magnus Ydeus,

Cespite qui viridi tumulum struxere peremnem

Per lacrimas Argo, foliis ac floribus omnem

135

Complentes tumuloque super post addere carmen

Intenti, ne nulla quidem deduceret etas.

Sed tu quid defles? Oro, responde, Menalca,

Ante magis tendam; dic, Meris si tibi cure est."

"Quidne fleam queris? Que narras ipse ego novi,

140

Confiteor, nec cuncta refers que noverat Argus.

Ex grege nempe fui pulcro, sed iunior olim;

Hunc igitur demptum lacrimor. Sed tu modo perge

Quo tendis, mi Meri, rogo." Tunc ille secutus:

"Hic armenta boum pecudes parvasque bidentes

145

Et montes silvasque et pascua ruraque cuncta,

Heu! condam moriens iuveni commisit Alexi,

Qui, male dum cautus armenta per arva trahebat,

In gravidam fortasse lupam rabieque tremendam

Incidit; et Phebes radios tunc nube tegebat,

150

Vnde levis iuvenis nullo cum lumine lustrum

Nescius intravit; cuius sevissima guctur

Dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli

Donec et occulto spiraret tramite vita.

Hoc fertur; multique ferunt quod silva leones

155

Nutriat hec sevasque feras, quibus ipse severus

Occurrit venans mortemque recepit Adonis.

Si tibi cuncta velim que tunc gessere propinqui

Pastores narrare, dies non, solis ab ortu

Vsque domi sature redeunt cum nocte capelle,

160

Sufficeret spatio. Sed postquam Tityrus ista

Cognovit de rupe cava, que terminat Hystrum,

Flevit et innumeros secum de vallibus altis

Danubii vocitare canes durosque labore

Pastores cepit; limquensque armenta suosque

165

Saltus infandam tendit discerpere silvam

Atque lupam captare petit flavosque leones

Inmanesve feras, quarum iam mitis Alexis

Egregius sanguis forsan per guctura fluxit,

Vt penas tribuat meritis. Nam frater Alexis

170

Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem

Mente tenes nuper lato venabula ferro

Gestantem manibus, multos et retia post hanc

Portantes humeris, iaculis multisque sagiptis

Et canibus fultos, ira rabieque frementes,

175

Hac olim transire via silvamque per omnem?".

Tunc ego: "Sic memini. Sed que nunc Testilis ire?".

"Ecce tene. Multi per devia Titiron istum

Pastores nostri canibus sumptisque secuntur,

Inter quos Faunus noster iam carpere colles

180

Cernitur. Inde dolet tristem solamque relictam

Testilis in silvis cernens se; namque luporum

Insidie plures estant, prout ipsa fatetur."

His dictis, animus qui iam torpore rigebat

Surexit floresque meos sertumque reliqui

185

Aiens: "Meri decus, Faunum post ire paratus

Sum; sed dum venio mulge tu, care, capellas".