Giovanni Boccaccio carmina 2, 2

2. Iohannes de Certaldo Checco de Mileto

Postquam fata sinunt armis furialibus omnem

Ytaliam bellis miseram lustrare potenti

Bistonidum cui sacra calent altaria Marti,

Talia cum minime deceant nos timpora mirto

5

Cingere temptantes latices gustando sacratos

Fontis castalii, restat per opaca virentum

Ire decens nemorum veteres spectando latebras

Aonidum cantuque gravem leviare laborem,

Vltima dum pateant tantarum condita rerum.

10

Ergo, si cera gracilis compacta cicuta

Est tibi vel buxus fortasse argutior, ipse

Carpe viam primus nunc, Menala grataque nimphis

Arcadie montana petens saltusque liceos:

Vel, si forte animo staret magis ire per arva

15

Sicilidum typhea gravi, mirande, sub Ethna,

I, sequar, et raucum solvet mea fistula carmen,

Dum tua cantando primos det tibia versus.

Nosti equidem, mi Meris: amant alterna Camene;

Curaque pastorum vel magna Dyonidis arma

20

Sint calami limen nostri non alta valentis

Decantare magis. Nobis quoque cognita Paphos:

Et Veneris flammas sevosque Cupidinis ictus,

Nam placido Galatea michi suspiria vultu

Lasciviens prestat, nec diros opprimit ignes;

25

Et si forte pecus non sit mea cura, capelle

Iamdudum stabant. Hominumque deumque labores

Mopso relinquamus, cui frontem nectere lauro

Vidimus: ipse deos iam cantat vertice sistro.

Me quoque texentem silvestri vigmine septam

30

Spectat opus quo tendo citus. Sed iam tuus opto

Vt tibi sint faciles satiri driadesque puelle

Et superum veneranda cohors, longumque per evum

Pascua rura pecus rivos umbrasque recentes

Conservent tribuantque simul gratamque Dionem,

35

Vt possis cunctos albo signare lapillo

Quos tibi fata dies prestabunt candida mundo.

Nunc igitur valeas, Meris mi digne; memento

Quandocunque tui poteris festando Menalce,

Cui si quando velis quicquam rescribere contra,

40

En moror ipse modo quo nobis otia Faunus

Prestitit ac umbras habito quas fecit apricas.