Giovanni Boccaccio carmina 2, 1

1.

Verba puelle sepulte ad transeuntem

Tu qui secura procedis mente, parumper

Siste gradum, quero, verbaque pauca lege;

In te si forte fuit cithereius heros,

Senties, et merito, pietatis tela legendo

5

Et pro me Iovi porriges hore preces.

Illa ego que claris fueram prelata puellis

In mea Parthenope positis urbe clara,

Dulce iuventutis tempus fungebar in evo,

(Necdum ter quinos etas mea viderat annos)

10

Cui formam Phaphye, Charites tribuere decorem,

Quam Pallas cuntis artibus erudiit;

Fuit et ut placuit michi Constantia nomen.

Sic tempus placidum non indiscreta trahebam,

Et iam Cupido iuvenem paraverat ante

15

Oculos et videram quem michi summe placebat,

Et ut ei dabam causam sic dabat amandi,

Et simul et semel urebamur face potenti.

Hunc michi promiserant spes simul et alta Tonantis

Soror et in brevi maritali iungere lege.

20

Et cum spectarem, fata prius mutavere

Dantes consilium michi pro melle venenum:

Tunc inimica mei subrexit Amtropos, heu,

Et me subripuit subito de medio dira,

Et pia sepulcro sum tumulata manu.

25

Hic locus, hec requies fata dedere superna;

Hic pulvis faciem nititur vastare decoram;

Hic oculi nequeunt multa iam visa videre;

Hic roseus color pulcra dimisit hora

Et pallet misere pars unaqueque mei;

30

Hic nigrent auro similes turpissime crines,

Ordine relicto quem dabat apta manus,

Que simul a mira Palladis arte vacat.

Torpent ad coreas pedes usitati veloces

Et medio silet lingua sonora palato

35

Nec dat ulterius voces dulcore repletas

In quibus utebar Caliopis modulos.

Hic iacet extinctus amor qui corda peruxit

Et spe fugata vivit quem ante dilexi.

Quid plura? Sum nicil si iam pulcerima fui,

40

Et mutor in cinerem morem sequendo priorum.

Sic ergo respicias qualia te fata sequuntur:

Nam vitare mortem nullus in orbe potest.

Set si te superi trahant ad scanna beata,

Cum post me veneris legem solvendo communem,

45

Da, lector, iuveni preces qui me diligebat:

Vt lacrimare sinat vitam ducendo primevam,

Vt sine mestitia domos adire beatas,

Quas querit, possim spiritus de corpore latus.

 

Verba transeuntis ad puellam sepultam

Hic ego sum miser primus qui verba notavi

50

Et legi versiculos qui mea danna ferunt.

Sed male, quod optas, possum, spetiosa puella:

Ponere ploratus, te sine vita iacente;

Set querar quare subito miserabile fatum

Sic misere dii sua pietate relicta.

55

Hei michi cur novi, cur te, pulcerima, vidi?

Si non novissem, non foret hic dolor.

Heu michi quid faciam? Plorabo semper ubique,

Set non sufficiet cordi peiora querenti.

Quos gemitus summam nescio, que dignia lamenta

60

In quibus ostendam doloris copia quanta

Sit me dolentis, cui peiora parantur.

O decora nimis, ubi nunc Constantia manes?

Cur michi non loqueris ut iam locuta fuisti?

Aurea cesaries, ubi nunc ridentes ocelli?

65

Hii sine luce manent et hec inculta vilescit;

Sidereus vultus, ubi nupta lilia rosis

Esse videbantur, pallet, nec est ibi color;

Os pariens rosam sub qua tegebantur eburni

Ac nivei dentes est nubilosa modo;

70

Cara iacet cervix et sedent humero colla;

Poma mamillarum parvo suspensa tumore

(Nullaque mollitie pendebant fracta, sed ipsa

Durities propria signiabat signia pudoris)

Et que spectabant amplexus bracchia forte

75

Dando suos meos, si misera fata dedissent,

Et manus anulis quam iam ornare credebam,

Et que sub istis membra meliora putabam,

Hic sunt sub duro lapide tecta simul.

Quid igitur agam? Me sine spe dimisisti,

80

Me cruciat amor, me dolor ansiat, heu,

Cum puto non unquam te revidere debere.

Nescio quo vadam, quid optem, quod deo petam:

Mors sola michi placet, posquam tu mortua iaces,

Cum sine te nequeam vitam deducere letam.

85

Pro te querebam vivere dum viva manebas:

Nunc sine vita iaces, quid michi vita valet?

Lux tua dolores medebatur ansie mentis,

Et cruciatus quos dabat sepe Cupido

Visa fugiebant yllari facie vere.

90

Nunc sine pace vigent mortis augendo dolores.

Te si fata michi contraria subripuerunt,

Saltim vidisse te morientem dedissent.

Forte dixisses: morior, carissime, vale!

Set non dederunt; utinam te mortuam darent

95

Vt videre possem, et quos michi vita negavit

Mors daret amplexus: ora pallentia sepe

Rigando lacrimis obscula dando piis,

O possem tumulo tecum recumbere tuo,

Vt quos iunxit amor mors iungeret una sepulcro.

100

O dolor inmensus, pestis nephandaque dira,

Cur vivam sinis? Cur me non morte repellis?

Mors veni! Heu, miseris longo nil tristius evo.

Ve michi cui vita mors erit amodo certe:

Dulce mori miseris si mors vocata veniret.

105

O celum! O superi! Quid feci, quid fecit ista

Vt morti data darer <non> et ego mori?

O Venus immensi deaque mater Amoris,

O nuptiarum dea Saturnia magna,

Hanc michi coniungi promisistis ore divino

110

Quam mors necavit: sic vox inritata deorum.

Cur sua non venit etas ad debiles annos

Plene senectutis? Quod si fieri negabant,

Hoc dee fatales tempus quod michi dedere

Vt viverem, supersecassent, adtribuendo

115

Iuveni que iacet mortua cito nimis.

Quid, heu miser, agam virgo Constantia pande!

Heu, nunc, quod possum, fugiam lucemque deosque:

Te sequar ut comes, et tecum ibo sub umbras.

Set si forte pia corporis umbra foret

120

Nec doloris huius causa deserere vellet,

Didonis exemplo sibi fugam dabo velocem

Gladio vel laqueo Blibidem sequarque dolentem.

Nam potius umbras volo visitare per undas

Cociti vel stigias, Ditis civesque videre

125

Si michi Leda locum negaret ubi bearis,

Quam sine te velim mundo manere dolendo.

 

Responsio puelle sepulte iuveni conquerenti

Parce tuam, iuvenis, fletu quassare iuventam

Et fata merendo sollicitare mea.

Nil prosunt lacrime nec possunt fata moneri.

130

Viximus: hic omnis exitus unus habet.

Parce ita: non umquam similem experiare dolorem

Et faveant votis numina cunta tuis.

Quodque michi eripuit mors immatura iuvente

Id tibi victuro proroget ulterius.