Francesco Petrarca Africa 4

Testo base di riferimento: N. Festa, 1926

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Finierat. Tunc rex iterum placidissimus inquit:

"Magna quidem memoras. Video quantum infima summis

Et quam sint Romana aliis distantia fata.

Sentio preterea quid femina vestra pudica

5

Morte velit: ne cunta sibi iam candida Dido

Arroget; aut iuvenis terre demersus inique:

Omnia ne nostris contingant clara sepultis

Fratribus, occurrunt genitor natusque neposque.

Vnum de cuntis miracula maxima transit,

10

In turbam potuisse animos descendere tantos.

Plus homines suprema dies quam cetera terret.

Hunc Virtus predura solet minuisse pavorem.

Vix tamen hec paucis usquam, vix contigit uni:

Publica sed vobis. Eadem est statque unica vestris

15

Mens exercitibus: pro Libertate tuenda

Recta fronte mori. Sed quod super omnia longe

Nosse velim, egregii vitam et ducis acta moderni,

Preteris. Hoc igitur, precor, hoc edissere nobis.

Qui mores, que forma viri, quis pectoris hospes

20

Est animus, que maiestas iuvenilibus annis

Insita. Namque unum nobis huc crebrior illum

Fama tulit. Tum precipue que gessit Hibero

Nuper in orbe, refer; tibi si notissima posco,

Omnia si presens spectasti, et cernere soli

25

Cor licet archanum, quoniam nil protinus ardens

Celat amicitia. At tu nunc, festina, parumper,

Nox, subsiste, precor, Lelius dum pulcra relatu

Eloquitur: teneat niveos Aurora iugales

Et contenta senis gremio iacuisse mariti

30

Det spatium verbis; solitoque iocosior ille

Vxorem roseam complexibus illiget arctis".

Vidit ut intentos animis atque auribus omnes

Lelius et nullo concussa silentia motu,

Incipit: "Heu quanto tam grandia iussa sequenti

35

Est opus eloquio! Michi non facundia torrens

Largaque Cecropie contingit gratia lingue.

Maximus insano iuveni vigilavit Homerus:

Rusticus egregio vigilat nunc Ennius. Atqui

Dignus est hic Graio; sic dignior ille Latino

40

Vate fuit. Precone autem fortassis Achilles

Indiget; hic nullo. Surgit sua fama sine ullis

Artibus, inque dies crescunt preconia. Nec me

Fallit amor. Veniet tempus cum libera celo

Fama virum tollat. Stimulis nunc forsitan ille

45

Invidie .... sed grata magis nunc cepta sequamur.

Nulli unquam Natura viro tam larga fuisse

Creditur. Ethereo corpus splendore nitescit;

Imperiosa ducem frons arguit, aspera blandum,

Vnde simul vibrant unum duo lumina fulmen,

50

Quod nullus sufferre queat. Coma densa per armos

Protinus ad solem ventis ferientibus aurum

Explicat impexum, quoniam cassisque sudorque

Et labor assiduus prohibent animusque modesto

Contentus cultumque timens transisse virilem.

55

Celsior est aliis, quotiensque ad prelia ventum est,

Spem procul ipse suis sublimi vertice prestat,

Terret et hostiles acies: spem quippe metumque

Ille habet aspectus.........

Pectoris est qualem petit ingens spiritus aulam.

60

Cetera conveniunt: humeros et brachia cernas

Militis altifici. Licet inter milia mille

Videris hunc, verum valeas agnoscere regem.

Iste decor nimius multos trepidare coegit,

Immemoresque sui tenuit dulcedine quadam

65

Insolita tacitosque diu, conceptaque verba

Distulit, aut alio deflexit calle loquentes.

Pulcrior est etenim mortali corpore longe

Atque hominem supra: vix illum fulgidus equat

Iuppiter aut puro pharetratus in ethere Phebus.

70

Ista tamen, quia parva viris spernendaque forme

Commoda sunt, sileo. Vultus fortasse serenos

Ipse suos cernes, verisque minora locutum

Me dices; datur hec illi nam gloria soli,

Nominibus quia cum noceat presentia magnis,

75

Hunc superattollit. Cuius si queritur etas,

Nondum ter denum, fateor, pervenit ad annum.

Omnis in ascensu est crescens cum tempore virtus:

Iam sua nunc senibus gravitas imitanda severis

Atque inventuti levitas optanda serene est.

80

Hostibus asperius nichil est, nil dulcius inter

Carorum affectus. Sive illum tela moventem,

Sive armis positis vultus spectabis apertos,

Quid potius deceat, dubites. Hunc prospera nunquam

Extulit, aut stravit iaculis Fortuna molestis:

85

Vnus utrobique est, eadem mens permanet et frons

Rebus in ambiguis, rebus tranquilla secundis.

Spernit opes; populi ventosos spernit honores:

Gloria vera placet. Dulces conquirit amicos:

He sibi divitie sunt, quas solet ille perennes

90

Qua peperit servare fide. Modo fama per omnem

Volvitur Hesperiam, iuvenem venisse supernis

Dis similem, cui vis hominum non ulla resistat,

Quique etiam placida quoscumque subegerit armis

Vincat amicitia.........

95

Vincitur ut celo species telluris opace,

Florida sic omnes tellus premit Itala terras;

Vtque nitet celi pars purior una sereni,

Italia sic Roma potens prefulget in ipsa;

Solque velut radiis fulgentia sidera vincit,

100

Scipio sic omnes superat. Stat vera fateri:

Non illum nostro iuvenem de more creatum

Dixeris; atque ideo non omnia falsa locuta est

Fama virum super astra levans. Nam protinus alto

Persuasum est multis hominem hunc descendere celo.

105

Nam quid cunta sequar? Piget illa minuta referre;

Fabula sed vulgo nota est: pulcerrimus anguis

Obversatus enim matris persepe cubili

Dicitur et visus multis movisse pavorem;

Suspicioque frequens hinc iam vulgata per urbes

110

Divini partus oritur. Cui scilicet ipse

Editus in lucem puer, et mox maximus idem

Vir similis nulli, divinis rebus apertam

Atque animo facit esse fidem, spectataque rursus

Religio et vitam mos observatus in omnem.

115

Namque ubi sol oritur, solus solet ille remotis

Omnibus in cellam Iovis, augustissima nobis

Tarpeio que colle sedet, cui sacra paventes

Rite sacerdotes celebrant, securus ad aram

Intrare et limen foribus firmare reductis.

120

Hic quasi multa loquens tempus terit, inde repente

Digreditur, summosque animos portendere vultum

Celestemque oculos videas preferre vigorem.

Ipse spei plenus, si quid tunc instat agendum,

Aggreditur certosque solet promittere magnis

125

Successus bellis, veluti sibi numine ab ipso

Promissos. Multis equidem sic pectora campis

Accendit tribuitque animos et posse coegit

Quod modo non poterant. Vires mens firma ministrat,

Nilque valent artus, nisi quod dedit illa valere.

130

Sepe ego conspexi, cum iam ferienda retrorsum

Terga darent acies et signifer ipse trementi

Vix regeret vexilla manu, rapuisse magistro

Pila ducem pavido et medias penetrasse phalanges

Clamantem 'Deus ecce preit! sequimurne vocantem

135

An fugimus? Sequar ipse libens: victoria soli

Continget promissa michi et si Fata vetabunt,

Vnus ego emoriar. Vos, en fuga libera! post me

Vivite degeneres, aliter moritura iuventus!'

His dictis rediisse acies, et pectora morti

140

Opposuisse, viros sic vincere sepe coactos:

Tantus amor ducis est, tantus pudor urget in arma!

Namque ubi perpendunt quanta est constantia menti,

Quanta fides superum, quam presens Iupiter illi,

Consistunt, iussuque dei remeare putant se.

145

Hec propter, cum multa adeo tractaverit olim

Ardua, nulla acie victum, dum primus in illa

Dux foret, assiduis memorabunt secula bellis.

Casibus hic quoque nunc quantum sibi forte futuris

Presumat, seu quos iubeat sperare laborum

150

Eventus audire velis. Carthaginis alte

Menia iam quatit ille animo; iam scandere in arcem

Cogitat ac pelago titubantem involvere Birsam.

Vt leo, seu nitidam in pratis errare iuvencam

Precipiti stimulante fame, seu turbidus hostem

155

Forte lacessitus iaculis prospectat, et iras

Supprimit, ac rabiem frenat dum proximior fit;

Interea tamen absentem, nondum ungue cruento,

Dilacerat mordetque oculis ac tecta pererrat

Viscera et invisum minuit per frusta cadaver:

160

Sic noster - michi crede - leo nunc estuat, ullas

Nec metuit vires, tantum ne preda vel hostis

Aufugiat timet, atque abitus circumspicit omnes.

Omnia posse putat que vult; quecumque putavit

Posse, potest; igitur peragit quecumque cupivit.

165

Optima sola tamen cupit et pulcerrima factu.

Quid iam de pietate loquar? que cognita patri est

Et patrie variis olim spectata periclis.

Sed duo nunc tetigisse sat est. Furor hostis acerbi

Flenda Cisalpinis iam Gallica rura colonis

170

Vastabat. Romam iam flamma Pado tenus ardens

Et Capitolinas fumus perflabat ad arces.

Maximus huc nostri genitor ducis ipse malignis

Mittitur auspiciis. Quid multa? patentibus arvis

Congredimur. Superat Penus. Periisset in illa

175

Dux acie, nisi natus agens tunc circiter annum

Octavum decimumque, ferox tellure iacentem

Transfixumque latus media de morte parentem

Eripuisset - opus pueri! - mediosque per hostes

Fecisset mucrone viam. Iam Fata premebant

180

Vltima, iamque minax ferro facibusque potentem

Hanibal Italiam confecerat. Atra cruentus

Cannarum et nostro famosus sanguine vicus

Vulnera visceribus Latiis inflixerat: omnem

Spem metus expulerat. Veluti cum fluctibus alnus

185

Succubuit, celique graves pelagique tumultus

Non tulit, horrescunt naute, pallorque per ora

Funditur, ac trepidos angit nova cura magistros,

Qua rapiat sibi quisque fugam, seu litora saltu,

Seu scopuli saxosa petens iuga parva propinqui,

190

Seu residens trunco disiecti turbine clavi

Enatet et rabido committat brachia ponto:

Talis erat nostre status urbis, talia nobis

Consilia. Heu quantas tracturus mole ruinas

Imperii nutabat apex! Quid vera fateri

195

Distulerim? Coeunt iuvenes, princepsque Metellus

Conventus: fuga sola placet, terrasque nocentes

Linquere et Hesperiam victori tradere Peno.

Quod simul innotuit, ceciderunt corda tremorque

Omnibus incessit gelidus. Tum forte tribunus

200

Militie, vixdum teneras lanugine prima

Exornante genas, erat imperterritus unus

Scipio: dumque omnes dubiis succurrere rebus

Consulerent inopes animi, tempusque paventes

Extraherent sermone vago, 'Quin pergimus?' inquit

205

Egregius iuvenis, 'Non tempora longa supersunt

Consilii, sed facto opus est. Quin stringimus enses?

Ite, precor, mecum: proceres, quibus ultima cura est

Vrbis et imperii, vestigia nostra sequantur!

Publica res nondum periit!' Talique iacentes

210

Erexit sermone animos. Consurgimus omnes

Consequimurque ducem. Non illo celsior ibat

Amphitrioniades, cum dura rebellibus olim

Prelia Semiferis et grandia tela moveret.

Imus, et ut trepidi ventum est ad tecta Metelli,

215

Irruit ipse prior. Stabat tremefacta pudendis

Consiliis intenta manus: vix mesta sonabant

Murmura; vix pavidum feriebat lingua palatum;

Qualis inest captis color aut fiducia frontis,

Quos fera terribili addixit sententia morti:

220

Illi equidem miseri trepidant, letique propinqui

Casibus attoniti, spectant tamen omnia circum,

Qua fugiant, quando illa patet via sola salutis.

Tunc superinsultans, stricto mucrone tremendus,

'Iuro' ait 'etherei per numina summa Tonantis,

225

Me nunquam, dum vita michi, dum membra manebunt,

Deserturum urbis Rome Italieque labores,

Passurumve alios. Et nunc tibi, Quinte Metelle,

Iurandum est pariter, vel, si fortasse recusas,

Hac moriere manu, vobisque novissima venit

230

Omnibus ista dies!' Gladiumque erexit, et omnes

Contremuere metu. Facti dux ipse Metellus

Diriguit. Res nempe ferox inopinaque mentes

Presserat; haud aliter quam si Iovis ira trisulcum

Torsisset male firma domus in culmina telum.

235

Nec secus irati civis tremefecit imago,

Hanibalis quam si victricia signa viderent

Impendere sibi mortemque et vincla minari.

Ergo in verba simul quo iusserat ordine iurant,

Dux prior, inde alii. Mira sic ille pudendam

240

Compressit virtute fugam. Vix sextus ab illo

Annus agebatur, quo patrem a morte reduxit:

Occiderant alme duo maxima lumina Rome,

Scipiadumque ingens uno prope tempore nomen

Obruerat Fortuna nocens; Hispanaque tellus

245

In dubiis amissa fidem mutarat avitam.

Milibus ex tantis procerum consurgere nullus,

Nullus ad immense reparandum vulnera cladis

Audebat prestare manus. Tum filius, ultor

Et patris et patrui, nomen dedit; isque Pirenem

250

Transgressus maiore animo quam viribus, omnem

Rettulit Hesperiam populi sub iura Quiritum:

Qua duo lata patens inter distantia multum

Equora porrigitur, vel qua longissima tractu

Ad vestrum est hinc versa mare Herculeasque Columnas,

255

Illinc perpetuis nomen debentia flammis

Ad iuga consurgens, Gallorum prospicit arva.

Quicquid in his habitat hominum vel opum vel,

Hostibus ereptum Fortuna iudice nostrum est.

Vt tamen ex multis decerpam pauca decoris,

260

Vrbs sedet Hispano posuit quam litore Penus

Hasdrubal, et magne nomen Carthaginis illi

Imposuit; cuius partem validissima cingunt

Menia, parsque maris rapido defenditur estu.

Huc omnes Peni pompas, huc signa virosque

265

Contulerant atque arma duces, quia sive per undas,

Sive per explicitos instarent prelia campos,

Oportuna foret belloque aptissima sedes,

Antiquam levo prospectans tramite matrem.

Proximus huc etiam populus confugerat omnis

270

Tuta petens; ceu cum primas incendia flammas

Attollunt, piceusque volans replet ethera fumus,

Diffugiunt quos dira fugat vicinia pestis

Evacuantque domos secum pretiosa ferentes

Et testudineam concurrunt undique ad arcem.

275

Huc Fame signantis iter vestigia servans

Scipio contendit, neglectaque cetera linquens

Hanc petit, huc acies ducit, Romanaque circum

Castra locat, parvumque levi struit aggere vallum.

Mira loquar, sed vera tamen: non menia crebris

280

Turribus et valido circum firmata paratu,

Militis aut ardor sua fata extrema videntis,

Custodumque acies et propugnacula mille

Ac turbanda procul ferientes castra baliste

Scandentem muros perque omnia tela ruentem

285

Sustinuere ducem. Brevior non contigit ullis

Menibus obsidio, siquidem primordia bello

Vna dies finemque dedit. Non tecta relinquunt

Ocius imbelles Iovis instimulante columbe

Armigero, aut pavidi venientem ad lustra leonem

290

Diffugiunt lepores. Subito custodia porte

Deseritur; pauci valide se menibus arcis

Occultant, alii fugiunt, totamque per urbem

Sternuntur. Vario complentur cunta fragore,

Pugnantumque simul strepitu gemituque cadentum:

295

Qualis ab Ethiopum rapidis cum tollitur Austris

Litore tempestas nostrum casura sub axem,

Apparet metuenda procul, mox proxima nubes

Decidit et mixtis descendunt flumina saxis;

Iamque tument amnes, iam qui modo segnis abibat,

300

Quilibet alta fremens imitatur flumina torrens

Turbati agricole fugiunt, ingensque superne

Terror agit miseros; pereunt armenta furentis

Fluminis obiectu: quocumque trementia volvas

Lumina, terrifici disiectis nubibus ignes

305

Prestringunt, Morsque ante pedes, nec flectere quoquam

Possis iter, nec stare queas: hinc luctus et horror

Lugubresque procul resonant per nubila voces.

Multa sub hoc tempus micuerunt indole clara

Signa ducis manifesta novi, vir quantus in armis

310

Et quantus post bella foret. Namque arma movente

Milite ab adverso non Mars violentior urget

Infesto themone Trachas, nec acerbior Hebro

Spumantes immergit equos. Verum arce reclusa,

Hostis ubi ad veniam proiectis concidit armis,

315

Ilicet extinctus cecidit furor, iraque cessit

Pulsa animo ferrumque manu. Sic atra serenat

Nubila pacifico despectans Iupiter ore,

Continuoque silent venti fugiuntque procelle

Sol nitet, emergunt fuscis sua noctibus astra,

320

Et mundo sua forma redit. Iam victor ad arcem

Tranquillus volvebat iter, Romanaque celsis

Turribus affigi victricia signa iubebat.

Post hec sacra deis meritasque rependere grates

Instituit. Stabat cinctus de more sacerdos

325

Lataque devoti feriebat pectora tauri,

Compellans ad sacra Iovem Frigiosque Penates

Romuleamque animam cuntosque ex ordine divos

Custodes Latii, quorum Capitolia cure

Credita perpetue mundi caput esse merentur.

330

His actis, grates meritas et debita solvit

Premia militibus, virtus ut alatur honore

Haud equidem ignarus. Fuerat mos ille vetustus

Romanis ducibus primo servatus ab evo,

Invalidas tutasque altis cum menibus urbes

335

Cingeret obsidio, cui primum scandere muros

Seu virtus seu fata darent, proponere dictam

Nomine muralem de re veniente coronam.

Hoc pretii predulce genus, quia gloria mentes

Erigit immemoresque omnis facit una pericli.

340

Id modo prospiciens, animos dux talibus ardens

Impulerat stimulis. Sed enim fastigia iunctis

Apprendisse duos manibus vox publica, et ingens

Ortus erat castris studio variante tumultus:

Hunc illi, contra illum alii laudare faventes.

345

Sic, ubi vulnificis ferientem dentibus aprum

Eiectum caveis et opacis sentibus acres

Corripuere canes certatim omnesque per artus

Explicuere solo, strepitus consurgit ab alto

Spectantum iuvenum: quis primum figere morsus

350

Clunibus hirsutis ausus, quis prendere saltu

Hispida terga feri, quis primum haurire cruorem;

Pugna canum fit de meritis venantibus; una

Illi victores latratum in nubila tollunt.

Scipio turbatos cuneos atque arma frementes

355

Agnoscens veritusque novi non parva duelli

Semina, discordes raptim ad pretoria turmas

Convocat et verbo surgentes comprimit iras.

'Quando' ait 'amborum virtus tam clara virorum

Eminet ut cuntis longe post terga relictis

360

Officiat sibi sola quidem, vel debita neutri est

Fama, vel ambobus; quod dignius esse putamus;

Nam prior est quem nemo preit'. Sic ore sereno

Fatus, et amborum pariter viridante corona

Tempora circumdat: simul impetus omnis et ira

365

Concidit. Hunc finem tristes habuere querele:

Haud aliter quam cum validos in prelia tauros

Excitat invidia et dilecte candor amice:

Cornua tentantur truncis, mugitibus aure

Complentur; tunc ampla favent armenta duobus

370

Et partem fecere boves; si providus iras

Presensit rabidosque agnovit pastor amores,

Tempestivus adest et blando murmure motus

Temperat ac pugiles victrici fronde coronat

Et sua placatos procul inde per arva remittit.

375

Interea lacrimosa cohors, miserabilis, ingens,

Feminea audita est gemitu sua menia complens.

Hic pius infremuit iuvenis gessitque patronum

Ipse pudicitie. Tute committitur arci

Omnis ab incursu metuens sibi sexus et etas,

380

Indigus auxilii populus. Custodia sanctis

Est mandata viris, vetitumque sub ora venire

Femineum vulgus, quod lumina blanda pudori

Insultant, castique oculis flos carpitur oris.

Id modo premetuens longe captiva relegat

385

Agmina. Proh, superi, mortali in pectore quanta

Maiestas! spectate senem iuvenilibus annis.

Nam simul etatis stimulos formeque virentis

Blanditias perferre grave est .........

* * *