Impiger astriferum postquam Sol perculit axem
Et rapidos immisit equos, cessere trementi
Sidera cunta fuga. Consurgit maximus heros
Singula pertractans animo, que visa per umbras
5
Intulerat nocturna quies: "Cur dulcia patri
Oscula non rapui? Cur vertere terga parantem
Non tenui prendique manu? Cur ista ruit nox
Tam cito, nec licuit placido sermone morari?
Multa petiturus fueram: quibus ultima campis
10
Agmina concurrant, seu qua regione profundi;
Quantum in amicitiis fidei; quam barbara regum
Pectora fida forent; quanam tellure sepulcrum,
Quodve genus mortis Sors imperiosa reservet
Vel michi vel fratri; qui sit patruelis amati
15
Exitus aut fatum, nam pridem est cognita virtus;
Omnibus an soli michi nunc iniuria care
Impendet patrieque nefas. At forsitan ista
Sit melius nescire michi, ne conscia finis
Adverso retrahat Virtus sua carbasa vento.
20
I modo qua ceptum est, patrieque ignosce furenti;
Nescit enim quid agat." Sic secum fatus amicum
Acciri propere Lelium iubet. Illicet ille
Affuit, atque oculos tacitus frontemque verendam
Suspiciens immotus erat. "Carissime Leli,
25
Magna animo volvuntur" ait: "Que gessimus ambo
Sufficiant fortasse aliis; at quantula res est
Italicas inter clades miserandaque fata
Hispanas fregisse acies? Vacua ista periclo
Militia. Et quantum nostris est dedecus armis,
30
Ni ceptum peragatur opus! Timuisse videmur
Horrifici ducis aspectum et longinqua petisse
Prelia non ausi patria concurrere terra
Meniaque obsesse defendere dulcia Rome.
Exiliumne fugamne hostes civesque vocabunt?
35
Nescio quid tibi nunc animi, quid roboris insit;
Sed mediocre aliquid nequeo sperare. Sit ergo
Incepisse aliis clarum et memorabile factum;
At michi nil satis est, aliquid dum restat. Iniquam
Hanibalem revomentem animam prius ipse videbo
40
Tot nostros placare duces, Carthago profundo
Perfida subsidet, quam pectoris ira quiescat
Alta mei; moriarque libens, dum tristia possint
Morte mea equari Penorum vulnera nostris.
Numquid iusta Deus pro nobis tela movebit
45
Tantorum vindex scelerum? Num fulmina celo
Descendent? Num periure densissimus Athlas
Telluris clipeus, mundi tutela nefandi,
Cedet sponte loco radice revulsus ab ima,
Serpentumque acies montesque immittet harene
50
Ardentis, facietque viam spirantibus Austris?
Num piger infames contorto vertice muros
Bagrada discutiet gelido violentior Histro,
Scelestasque animas ultricibus obruet undis?
Vicimus: imbelles teneant licet arma lacerti,
55
Bella Deus peraget periuria crebra perosus.
Iam tamen hinc humeris onus hoc incumbere nostris
Provideo, tedetque more, sed multa necesse est
Scrutari et longe venientes cernere casus.
Africa tota odiis ardet: non litora portum,
60
Non domus hospitium prestat, non pabula terre.
Quocumque intendas oculos, hostilia cernas
Omnia. Que primum teneat navalia classis,
Miles agros? Vbi nostra duces tentoria figent?
Quis tutum monstrabit iter? Quis rura, quis urbes
65
Edoceat moresque hominum? Quis fluminis alti
Ad vada precedat trepidantes ire cohortes?
Singula sunt igitur studio tractanda sagaci.
Id primum tentare velim, si barbara corda
Vlla fides habitat. Nomen fortasse Siphacis
70
Audisti. Cuntos illum precedere reges
Fama refert opibus, nec avorum sanguine quisquam
Altior incedit populisque vel ubere regni.
Is nobis tentandus erit: si fama Latini
Nominis et Libicos potuit penetrare recessus,
75
Flectetur forte alloquio precibusque benignis;
Barbara namque etiam nonnunquam gloria mulcet
Pectora et agrestes animos. Ea litora nobis
Hostilem in patriam transgressis - namque ea mens est -
Oportuna reor ceptoque accomoda bello.
80
Hec tibi cura datur, vir optime: nam tibi sermo
Dulcis adest placideque ingens solertia mentis.
Perge animum placare ferum et mollire loquendo."
Dixerat. Is raptum relegens a litore funem
Equoreas superat fauces, qua litus Hiberum
85
Dividit a Libicis pelagi brevis estus harenis.
Illa dies Maura proram statione recepit.
Hinc propere ad regem
<>
87
Niveis suggesta columnis
Atria surgebant. Fulvo distincta metallo
Regia prefulgens
90
<>
90
Ordine gemmarum vario radiabat in orbem.
Hic croceos, illic virides fulgere lapillos
Aspiceres altoque velut sua sidera tecto.
Signifer in medio sinuosi tramitis arcu
Aureus obliquos supremo culmine cursus
95
Assidue faciebat. Ibi ceu lumina septem
Que vaga mundus habet, septem faber ordine gemmas
Clauserat ingenio, nondum lapis, optimus Athlas.
Tardior hec gelidoque seni magis apta placere;
Illa minax longeque rubens; ast illa benignis
100
Ire videbatur radiis, tectumque serena
Luce coruscabat. Medio carbunculus ingens
Equabat solare iubar largoque tenebras
Lumine vincebat: mira virtute putares
Hunc proprios formare dies, hunc pellere noctes
105
Solis ad exemplum. Post hunc duo lumina motu
Splendebant parili; sed quod rutilantius ibat
Spectando subitos animis spargebat amores.
Cornua de fusco sinuans adamante, deorsum
Impigra precipiti celerabat Luna meatu,
110
Atra quidem, at radiis circum illustrata supernis.
Hec supra horrificis diversa animalia passim
Vultibus et variis cernuntur sculpta figuris.
Cornibus intortis Aries stat in ordine primus
Devexa in tergum facie, ceu mestus in undis
115
Horreat egregie fluitantia membra puelle.
Inde ferox Taurus faciesque imposta natanti
Stirpis Agenoree. Iuvenum mox clara duorum
Corpora, progenies Lede, par nobile Fratrum.
Quarta sed equorei species venit horrida Cancri,
120
Quem frons prerapidi sequitur metuenda Leonis.
Post illum it vultu roseo pulcerrima Virgo.
At gravis hinc illinc extantia brachia Libre
Instabiles paribus compensant passibus horas.
Scorpius hinc cauda perlustrat tecta minaci
125
Ingentesque aperit Chelas; hinc Thessala monstra,
Semiviri informis species, cui vultus et armi
Sunt hominis tensoque senex spectabilis arcu
Horrifer occursu pharetraque incinctus eburna,
Infima quadrupedis; iuxtaque assurgit in altum
130
Forma levis Capree, rutilo cui cornua in auro
Effulgent fissoque riget pes ungue, bicornis.
Post ingens nudi effigies nimboque nigranti
Frons velata hominis velut ethere pronus ab alto
Fundat aquas; factoque natant in gurgite Pisces
135
Pectoribusque secant caudisque trementibus undas.
Signa poli duodena vago dum lumine raptim
Collustrant operique inhiant et cunta sequuntur,
Vndique fulgentes auro speciesque deorum
Et forme heroum occurrunt atque acta priorum:
140
Iupiter ante alios, augusta in sede superbus
Sceptra manu fulmenque tenens; Iovis armiger ante
Vnguibus Ydeum iuvenem super astra levabat.
Inde autem incessu gravior tristisque senecta,
Velato capite et glauco distinctus amictu,
145
Rastra manu falcemque gerens Saturnus agresti
Rusticus aspectu natos pater ore vorabat;
Flammivomusque draco caude postrema recurve
Ore tenens magnos sese torquebat in orbes.
Nec procul ingenti diffundens cornua giro
150
Atque agilem arcendis Neptunus ferre tridentem
Cernebatur aquis pelagoque natabat in alto,
Tritonumque greges Nimpharumque agmina circum
Errabant procul equoreum venerantia regem.
Huic quoque iussus equus percusso emergere saxo
155
Litoream pedibus rapidis pulsabat harenam.
Proximus imberbi specie crinitus Apollo:
Hic puer, hic iuvenis, nec longo tempora tractu
Albus erat: sacer ante pedes rapidusque fremensque
Stabat equus, quatiensque solum mandebat habenas.
160
At iuxta monstrum ignotum immensumque trifauci
Assidet ore sibi placidum blandumque tuenti.
Dextra callem, sed leva lupum fert atra rapacem,
Parte leo media est, simul hec serpente reflexo
Iunguntur capita et fugientia tempora signant.
165
Necnon et cithare species angusta canore
Icta videbatur sonitum perducere ad aures;
Et pharetra atque arcus volucresque in terga sagitte,
Cirreoque ingens Phiton resupinus in antro.
Hic etiam Grais Italisque optanda poetis
170
Dulcis odorifere lauri viridantis in auro
Vmbra novem placido refovebat tegmine Musas.
Illas carminibus varioque manentia cantu
Sidera mulcentes alterna voce putares.
Frater it hunc iuxta iunior; frons ipsa fatetur
175
Argutum, virgamque gerit serpentibus atris
Intextam, caput insigni exornante galero,
Circumdantque pedes nitidis talaria plumis.
Gallus adest vigil et curvo cadit Argus ab ense.
Ad levam nova sponsa sedet facieque superbit
180
Egregia et rare letatur imagine dotis.
Hec prope Gorgonidum stat fabula nota sororum,
Anguicomumque caput fraterna Perseus arpe
Obtruncans fixus speculo et cervice reflexa,
Marmoreusque senex atque ortum sanguine monstrum
185
Alatus sonipes et Musis fons sacer almis.
Necnon funerei post hec Mavortis imago
Curribus insistens aderat furibunda cruentis:
Hinc lupus, hinc rauce stridentes tristia Dire;
Cassis erat capiti fulgens manibusque flagellum.
190
Hinc ignominiam compertaque furta dolose
Coniugis aspiciens Vulcanus abire parabat,
Sed pede tentus erat claudo; quem turba deorum
Vidit et obliquum riserunt astra maritum.
Cornua tollentem celo facieque rubentem
195
Pectora sideribus distinctum Pana videres:
Hispida crura rigent, pedibus terit antra caprinis
Et pastorali baculum fert more recurvum;
Texta sibi ex calamis sonat ingens fistula septem.
Parte alia sua sceptra gerens regina dearum
200
Cara Iovis soror et coniunx augusta sedebat;
Huic sublime caput velatum est nube decora,
Discolor aspectu quam circum amplectitur Iris,
Pavonesque pedum domine vestigia lambunt.
Proxima terrifice species armata Minerve
205
Virginis, ut perhibent, dextre cui longior hasta
Et cristam galea alta movens: hanc Gorgonis ora
Cristallinus habens clipeus tegit; inque tenebris
Prospectante dea volitat nocturna volucris,
Cecropiusque nova frondescit campus oliva.
210
Hec cerebro prognata Iovis Venerisque pudendum
Illudit genus et primordia feda sororis.
Nuda Venus pelagoque natans, ubi prima refertur
Turpis origo dee, concam lasciva gerebat
Purpureis ornata rosis, volucresque columbas
215
Semper habens, nudisque tribus comitata puellis,
Quarum prima quidem nobis aversa, sed ambe
Ad nos conversos oculos vultusque tenebant
Innexe alternis percandida brachia nodis.
Nec puer alatus nec acutis plena sagittis
220
Post tergum pharetra deerat nec mortifer arcus.
Ille unam ex multis iaciens in Apolline fixam
Liquerat: hic superi rumpebant astra fragore;
Trux puer in gremium care genitricis abibat.
Inde choris Driadum nemus omne Dyana replebat;
225
Horeades Faunique leves Satirique sequentes
Plaudebant in circuitu, multumque Dyane
Dilectus viridi stertebat cespite pastor.
Fonte, miser, nitido pulcherrima membra lavantem
Viderat Actheon: rapido mox ipse repente
230
Dente canum laceratus erat. Sibi cerva cadebat
Sacra. Dea in Scithica non sic placabilis ara.
Vltima sed mater Cibele, cui gratior Yda
Nulla fuit tellus, magno grandeva sedebat
Corpore consistens, clavi sceptroque verenda:
235
Vestis honor varie, Frigiisque ex turribus altam
Gestabat capiti sobolis fecunda coronam.
Namque omnes peperisse deos ipsumque Tonantem
Hanc veteres memorant. Liceat sed vera fateri,
Hec eadem sevos utero variante Gigantes
240
Protulit, infandas mundo per secula pestes.
Curribus hec agitur domita cervice leonum.
At procul inferni moderator turbidus orbis
Sulphureo insistens solio tenebrosa regebat
Tartara; quem iuxta coniunx inamena sedebat
245
Rapta olim, ut fama est, Sicule sub vallibus Ethne.
Hic dolor, hic gemitus animarum admissa luentum,
Et claustris distincta novem pallentia regna
Cernuntur, Stigiique nigre stant gurgitis unde.
Tristior has Acheron fluctu perlabitur atro
250
Concretam limo cogens fluitare paludem;
Cocytusque gemens lacrimoso flumine Avernum
Circuit hinc oriens et ripis antra pererrat
Vmbrarumque choros; necnon Flegetontis adusta
Gurges aqua tacitique lacus oblivia Lethes
255
Funduntur, tristique animas qui transvehat amni
Puppe senex fusca residet remoque gubernat.
Hec rex cunta videt Stigius cum coniuge torva
Per tenebras longe aspiciens et lurida pascit
Lumina suppliciis variis, sevoque ministros
260
Imperio exagitat; cui Mors cui tristia queque
Et Furie et torto famulantur stamine Parce,
Sub pedibusque triceps iacet atre ianitor urbis.
Hec variis insculpta modis atque ordine miro
A superum regnis centrum perducta sub imum
265
Lelius aspiciens, puro nil vilius auro
Agnoscit pedibusque premit que cara putantur.
Inde procul magne transcursis finibus aule
Pervenit ad regem. Solio tunc ille superbo
Surgit et amplexum cupide petit hospitis. Inde
270
Considunt. Placido mox Lelius incipit ore:
"Optime rex, tanto quem Sors dignatur amico,
Quantum non alium rediens Sol litore ab Indo,
Dum petit Hesperium despectans cunta cubile,
Aut videt aut vidit, mens aut, nisi ceca, videbit,
275
Suscipe; ne vanas abeant mea verba per auras.
Maximus in magno Scipio notissimus Orbe
Te salvere iubet. Si quid sanctumque piumque
Est usquam, si pura fides, si cura decoris
Durat apud gentes, populo sunt largiter uni
280
Omnia; sed populi summam vir possidet unus.
Roma caput rerum: Scipio dux summus in illa est.
Haud equidem conficta cano. Nunc ille tuam, rex,
Poscit amicitiam. Vidisti qualia Penis
Pectora sint, quam fluxa fides. Michi crede, secundos
285
Bellorum eventus si, quos Deus ille deorum
Avertat, Fortuna daret, tibi pessima regni est
Conditio et multis obnoxia vita periclis.
Et modo terror eos, non spiritus ullus amoris
Continet. At nulla Romanis certior ars est
290
Quam servare fidem; nil illa est carius: ample
Divitie nobis dulces numerantur amici.
Testis adest parvo distans Hispania tractu,
Testis et Ausonia est; at tu nunc, Africa, nostram
Experiare fidem et Populi promissa togati.
295
Ipse tibi nostra nichil oportunius usquam
Cernis amicitia. Procul absumus, unde timeri
Tedia rara queant. Si poscimur, ampla paratis
Classibus exiguo transmittimus equora vento:
Nostra, ubi tempus erit, medio radiantia campo
300
Improvisa tuis occurrent hostibus arma.
Preterea, nisi seva viam, quam sternimus, ultro
Obstruit ac medios Fortuna intercipit actus,
Fixa, manet Populo sententia tollere turbas
Regum atque indignis sceptrum extorquere tyrannis,
305
Omnia ut ad paucos redeant; nam rege sub uno
Optimus est patrie status et male vivitur inter
Regnantum sine lege greges. Tunc Africa tandem
Omnis ad unius redeat moderamina regis.
Cetera pretereo: nam quis te dignior alter
310
Litus Athlanteum Rubrasque interiacet undas?
Munera quin etiam ne despice fortis amici.
Is tibi namque Apulis rapidum sub finibus ortum
Mittit equum bellis habilem, qui cursibus Austros
Equat et infesto venientia tela Tonante.
315
Iungit equo phaleras niveoque monilia collo
Aurea Samnitico quondam prerepta tyranno.
Addit et arma viro rigidis fortissima venis
Quas aperit vario prefertilis Ilva metallo.
Aspice nigrantem galeam gladiumque nitentem;
320
Aspice quam tutum tegit ingens lamina pectus,
Vt faciles ocree, variis ut purpura bullis
Intertexta micat ferrumque obnubit opacum,
Ferreus ut fulvo stimulus splendescat in auro,
Vt procul hasta ferit, clipeusque ut vulnera curvo
325
Excutit obiectu calibum. Romana deinceps
In bellum fer signa, precor. Felicibus ista
Sumpseris auspiciis magni Scipionis amicus.
Hoc petit ille volens, hoc te tua Roma precatur.
Iunge fidem fedusque feri. Sit faustus utrisque
330
Iste dies gemina semper celebrandus in ora
Europe Libieque bonus." Sic ille locutus
Conticuit, vocemque simul vultumque remisit.
Tum rex blandus ait: "Vestrum, Romane, libenter
Propositum amplector, nec amici munera tanti
335
Despicio vestramque fidem. Sed iungere fedus
In partemque novi subito transire pericli
Sponte mea vereor, nisi primum cernere coram
Magnanimum facis ipse ducem. Michi summa voluntas
Victricem tetigisse manum, que federis obses
340
Fida sit et pignus venture in secula pacis.
Scimus quanta quidem virtus, quam clara per Orbem
Fama viri: nullus Romano illustrior usquam
Vivit in imperio, nullusque potentior alter
Flectere voce animos et pectora fronte movere.
345
Tangimur et meritis et nomine tangimur ipso;
Optamusque ducis congressum: dextera dextre
Hereat atque oculis oculi, permixtaque verbis
Verba sonent faciatque fidem presentia fame.
Nam neque usque adeo sunt corda ferocia nobis,
350
Pectore sub nostro nec mens tam barbara vivit,
Vt non pulcra oculos moveant, spectataque Virtus
Illiciat capiatque animos. Me maxima regni
Cura tenet dubii, finesque excedere avitos
Circumfusa vetat regio fecunda tyrannis.
355
Ivissem visurus eum, nec gloria facti
Parva foret, tantum quesisse per equor amicum.
Ille igitur quem degeneris non lenta morantur
Frena metus, quem ferre mali patientior etas
Aspera queque monet, si nostri est cura - per undas
360
Tuta via est - sociam, si quid michi credis, ad aulam
Colloquium petat et sermone fruatur amico.
Interea tamen ad nostras accedere mensas
Vmbra monet crescens et pars extrema diei."
Dixit, et exurgens solio dextramque benigne
365
Apprendens, stratis sublimem ex more locavit
Purpureis. Notum mox ampla per atria signum
Dat tuba. Conveniunt famuli, turmeque frequentes
Discurrunt. Non una dapes: non pocula simplex
Cura fuit variare viris. Pars aurea gestant
370
Vasa manu, pars cristallo splendentia puro;
Ast alii effossos gemma crateras in ampla
Implebant spumante mero, quod miserat olim
Ipsa parens Meroe Phebo succensa propinquo.
Ardescit splendore domus fremituque redundat.
375
Talis apud mensas - nisi testem spernis Homerum -
Cena fit Alcinoi: sedet illic blandus Vlixes,
Lelius hic hospes mellito affabilis ore.
Vixdum finis erat dapibus, cum comptus in ostro
Astitit ante oculos iuvenis patrioque canoram
380
Increpuit de more liram. Dulcedine mira
Obstupuere omnes. Sonitum mox verba secuntur:
"Maximus Alcides, postquam fera monstra per orbem
Perdomuit fecitque viam sibi vivus ad astra,
Evacuans saltus Nemeos Lernamque paludem
385
Terribilesque diu umbrosi colles Erimanthi,
Faucibus Hemonie scissis clarisque duabus
Vrbibus eversis stratisque bimembribus altis
Et ceso Gerione ferox dignatus ad istas
Ferre gradum terras et nostra pericula tandem
390
Discutiens, patriis Antheum extinxit in arvis.
Libertas hinc nostra venit: teterrima pestis
Herculea compressa manu tuta omnia late
Liquit et insolitis patuerunt rura colonis.
Omnibus exactis, pacati conscius Orbis
395
Ipse sibi, limenque petens interritus Orci,
Cominus horribilemque ausus spectare Megeram,
Haud procul a nostris memorandum finibus alte
Erexit geminas pelago turbante Columnas,
Vtque pererrati foret illic terminus Orbis
400
Edixit; fueratque diu, sed nuper ab Ortu
Vesanus veniens iuvenis convellere metam
Est ausus, nomenque ideo mutare nequivit
Herculis auctoris, Libie cui rura tenenti
Longevus nimioque Athlas sub pondere fessus
405
Deposuit celum ac stellas; sic ipse quievit.
Nec sibi longa quies, nam mox dulcedine captus
Heu miser! atque oculos ausus vidisse Meduse
Vertitur in scopulos. Nunc stat quem cernimus ipsi
Magnus et ingenti tellurem contegit umbra
410
Immensoque iacet spatio porrectus et astra
Vertice tangit adhuc. Illum nix hospita semper
Et nimbi atque aure quatiunt et fulmina et imbres.
Non tamen ipse diu post casum mansit inultus;
Vltor ab Archadia nam Palladis arte tremendi
415
Colla tulit monstri. Libicas cruor ille nefanda
Infecit sanie tabi stillantis harenas:
Sic nocuit mundo vivens moriensque Medusa.
Post regina Tyro fugiens his finibus ampla
Menia construxit magnam Carthaginis urbem.
420
Ex re nomen ei est. Mox aspernata propinqui
Coniugium regis, cum publica vota suorum
Vrgerent, veteris non immemor illa mariti,
Morte pudicitiam redimit. Sic urbis origo
Oppetiit regina ferox. Iniuria quanta
425
Huic fiat, si forte aliquis - quod credere non est -
Ingenio confisus erit, qui carmine sacrum
Nomen ad illicitos ludens traducat amores!
His igitur fundata modis urbs tempore crevit
Exiguo; at rebus semper coniuncta secundis
430
Invidia excivit validas in prelia gentes.
Tunc acres vixere viri, quos inter amore
Insignes patrie fratres Carthago Philenos
Nunc colit extinctos numerumque auxisse deorum
Extimat ac gemini veneratur numinis aram.
435
Hi patrie vitam cupidi si forte negassent,
Plura Cireneo cecidissent milia campo.
Vltima nunc bellis agitur ferventibus etas,
Nec mare quod sevit medio, nec iuncta Caribdi
Scilla rapax Italis Penos a finibus arcet.
440
Hanibal eterno dignus cognomine montes
Perfregit Latios atque invia rupit aceto
Saxa prius stravitque viam legionibus aptam
Hic ubi silvestres soleant titubare capelle.
Concursum est totiens: iam sanguine rura madescunt,
445
Iamque rubent fontes, Italis iamque altior arvis
Exerit herba caput, subito demissus ab astris
Cum iuvenis memorandus adest patrieque ruinas
Fert humero. Videt hunc claris Hispania factis,
Africa iamque audit. Sic nunc incerta duorum
450
Stat Fortuna ducum, sic iam sub pondere nutat.
Finis erit quem Fata dabunt; sed magna parantur."
Huc ubi perduxit carmen, citharista repente
Subticuit digitoque liram percussit inanem.
Plausus ad hec sequitur procerum populique faventis.
455
Rexque iterum: "Libicos audisti ex ordine casus,
Hospes", ait "nostreque vides primordia gentis.
Gratia si dictis est debita, vestra retexe
Principia vestrosque duces." Hic leniter ille
Subridens "Quam congeriem, rex optime, rerum
460
Exigis! an breviter nostros audire triumphos
Forte putas? Brevior narrantibus exeat annus;
Tu petis anguste conferri in tempora noctis,
Cuius magna retro pars est. Tum lingua volentem
Deserit: impediunt cure somnusque laborque.
465
Non vacat hec inter tempus sermone tenere.
Quis facile Italiam per secula longa frementem
Tuscorumque acies et tot Samnitica bella
Ac totiens verso fugientes agmine Gallos
Explicet? aut nostros et in hac tellure labores
470
Et pelagi medio, quo Fors contraxerat ambas
Protinus infesto coeuntes remige classes?
Aut quas infelix passa est Hispania clades,
Plena cadaveribus nec habentia flumina cursum,
Assidueque novis fumantia cedibus arva?
475
Que nostri fecere duces. Annalibus altis
Tantarum capitur vix pars millesima rerum;
Quos, si forte iuvat, Tarpeia mittet ab arce
Scipio transcriptos. Ibi nam custodia templi
Publica nostrorum servat monimenta laborum.
480
Illic multa leges, que, sint licet ampla, putato
Esse minora tamen vero. Nec teste citato
Est opus: acta patent. Scriptorum copia nunquam
Romano fuit in populo, quos Graius abunde
Orbis habet. Nostris facere est quam scribere multo
485
Gratius atque aliis laudanda relinquere facta
Quam laudare alios. Quin angustissima libris
Si quibus interdum videas que gessimus, illos
Externe scripsere manus. At Greca Latinis
Addita res nequeunt tantas equare loquendo
490
Ingenia: hoc vestro maneat sub pectore certum.
Nunc quantum nocturna patet sermonibus hora,
Principia expediam. Teucrorum a sanguine longe
Gentis origo venit, victrix quem Grecia bello
Dicitur ad patrios muros sparsisse bilustri:
495
Et fortasse aliquis iam tanti criminis ultor
Natus in Italia est. Sed nunc ad cepta revertor.
Naufragio ex tanto vixque ex tot milibus unus
Integer enavit sine crimine. Namque ubi Troie
Matris adhuc Frigio fumabat litore bustum
500
Iamque cinis facilem incipiens glomerare favillam,
Inclitus et claris multum spectatus in armis
Dux Anchisiades, cui non via prona salutis
Viribus aut propriis aut urbibus esset amicis,
Destituit patriam lacrimans caramque cubilis
505
Consortem, et passus terra casusque tremendos
Erroresque vagos et mille pericula ponti,
Impiger Ausonias tandem tamen attigit oras:
Isque, ubi belligerum Latii sensere coloni
Troiugenam, externoque viro Lavinia pactos
510
Reddidit amplexus, sacro pia flumine membra
Deseruit moriens. Puer hunc excepit Iulus
Succedens illumque alii. Sic omnia regum
Tempora fluxerunt, Longam qui menibus Albam
Sub sceptris habuere suis, ad Tybridis undam
515
Donec magnanimus posuit nova menia pastor,
Vltor avi, vindex scelerum, quem nostra parentem
Dixit et ethereas defunctum traxit ad arces
Posteritas, raptoque tulit sua thura Quirino.
Fundamenta vides urbisque exordia nostre.
520
Quos tibi nunc sermone duces, que nomina fando
Exequar? Innumeram video concrescere turbam,
Precipue ex quo Libertas tulit ampla virorum
Semina nobilium et tranquilla pavit in urbe
Ingentes animas. Stellate sidera noctis
525
Et pelagi fluctus et harenas litoris ante
Enumerem, quam cunta quibus mea Roma superbit
Nomina clara ducum: Curios fortesque Camillos
Et Paulos bello claros Fabiosque trecentos,
Quos simul una dies patrie subduxit egenti,
530
Torquatosque truces, Lepidos durosque Catones,
Fabricios modico contentos, indita cursu
Nomina, queque dedit celo demissa volucris,
Marcellosque animi illustres Graccosque feroces
Et Regulos fidei plenos, que nomina belli
535
Fama tulit pridem vestras, ni fallor, ad aures,
Et qui magna procul transcendunt omnia, summos
Scipiadas, quos alma domus Cornelia celo
Extulit atque hominum superis equavit alumnos,
Vnde ducum dux ille genus trahit. Est michi magnus
540
Enumerare labor vel nomina sola domorum:
Quod si gesta velim percurrere digna relatu,
Quantus erit? Non usque adeo michi ferrea lingua est,
Nec tibi sint aures. At ne fortasse putetur
Exemplo caruisse fides quam vestra Philenis
545
Fratribus altisono cecinerunt carmina cantu,
Pauca sed e pleno longe repetentur acervo.
Namque olim, aut vento terram impellente latenti
Aut causa quacumque alia, prerupta vorago
Romano patefacta foro conterruit Vrbem.
550
Stabant attoniti pleno circum agmine Patres:
Vndique solicitum pregrandia volvere saxa
Vulgus anhelabat; pars convectare canistris
Tellurem magnasque trabes. Nil molibus illis
Cum fieret, simul ira deum manifesta moveret,
555
Consilio superum visum est compescere pestem.
Dum pavidi responsa petunt, consultus aruspex
'O preclara novis gens' inquit 'territa monstris,
Hoc specus explendum est non qua ratione putatis.
Quid iuvat aggestu lapidum et telluris inani
560
Flectere velle deos? Non si Tarpeius in imas
Sexque alii latebras descendant ordine colles,
Ac super incumbat gravis Appenninus et Ethna,
Finis erit. Sunt que vobis pretiosa dehiscens
Fossa petit: paucis plenus concurret hiatus'.
565
His dictis riguere animi, pallorque per omnes
Mestus erat: multi gemmas aurumque ferebant
Argentumque alii, namque hec meliora putantur
Inter inexperta et verorum ignara bonorum
Corda hominum, quos ceca ligat terrena cupido
570
Nigraque corporei quos carceris occupat umbra.
Vnus ibi ante alios iuvenum fortissimus alte
Exclamat: 'Que tanta animis ignavia, ceci?
Vilia pro caris, pro magnis parva tulistis.
Nil opus est auro, fedis quod terra cavernis
575
Evomit, aut lectis inter deserta lapillis.
Vnum ego vos moneo: nobis virtute vel armis
Nil melius tribuisse deos: hec summa profecto,
Hec vere Romana bona, et si summa reposcunt,
Arma virumque dabo!' Dicens hec lumina celo
580
Erexit, templumque Iovis quod presidet arci
Suspiciens tendensque manus sursum atque deorsum
Atque omnes superosque deos manesque precatus,
Ad quos tendebat, validum calcaribus ultro
Vrget equum baratroque volens infertur aperto.
585
Arma ruente viro lucem sonitumque dedere:
Fit strepitus, coeunt ripe et iunguntur in unum,
Vixque tremens profuge pars ultima transilit haste;
Ceu quondam immodico celum splendore dehiscit
Et velut etherei reserat penetralia mundi;
590
Inde repentino transcurrens turbine flamma
Visa fugit celoque redit sua forma sereno.
Hic tibi vir quantus, patrie quem reddere vitam
Ac vivum terre - liceat dixisse - cadaver
Cernis et armatum Stigios invisere lucos?
595
Curtius in nostris fuit hic annalibus ingens.
Vis referam Decios? Quorum prior ille Latinas
Forte videns acies nostrorum terga prementes
Constitit ingemuitque ferox, mox magna precatus
Numina devotum medios se misit in hostes
600
Vittato capite et succinctus more Gabino.
Ipse quidem ingestis prosternitur undique telis:
Nobis morte sua victoria contigit illo
Certa die, secumque simul mens ceca tremorque
Omnis in adversos subito transisse Latinos
605
Creditur. Ipse habitu horrifico spectabilis, atro
Celsus equo specieque humana augustior ire
Visus erat. Decus id, parvo post tempore, natus,
Iure velut proprio, pugnantibus agmine Gallis,
Rettulit et nomen patris et pia facta secutus.
610
Quin etiam clara compellans voce parentem
Traditur ad mortem indubiam per tela per enses
Gallorumque aciem et cuneos penetrasse frementes:
Secum ad victores fuga transiit et metus et mors.
Tertius inde nepos, ut avitis atque paternis
615
Accedat titulis, quamvis obscurius illi
Fama dedit nomen, simili pietate Lucanas
Stravit opes parili descendens tramite ad umbras.
Sic tribus in campis totidem patet ordine cives
Et palmam peperisse nece et periisse volentes.
620
O genus eximium, dignum cui secula cunta
Rite canant laudes, cui nulla oblivio sensim
Obrepat serosque vetet celebrare nepotes!
Cetera nota tibi ac passim vulgata relinquo.
Vidisti - neque enim tam longa intervenit etas,
625
Vt nequeas vidisse - quibus fortissimus olim
Regulus expositus servarit sacra fidemque
Suppliciis, quanto patrie inflammatus amore.
Heu, bene nate senex, nunquam tua fama peribit!
Tu moreris: tamen illa tibi mansura superstes
630
Vivit et eternum vivet.
Quamquam quid genera atque viros memorare necesse est?
Cum sepe ad certam legiones currere mortem
Viderimus, monstrante duce et sua fata docente,
'Ire licet' clamante, 'viri, vetitumque redire est',
635
Nec flexisse animos ideo nec lumina quemquam,
Prerapidoque leves ivisse in vulnera saltu!
Romanum est - si nescis - opus contemnere casus
Fortuitos, placide venienti occurrere Morti,
Spernere que gentes alie mirantur et optant,
640
Contra autem amplecti que formidanda videntur,
Vincere supplicia et tristes calcare dolores,
Sponte mori potius quam turpem degere vitam."
Dixerat. Ille autem: "Medio interrumpis et aufers
Plurima. Quid regum vestrorum extrema relinquis?"
645
Hospes ad hec: "Fateor: fortunas querere regum
Regius est sermo. Tamen hec brevitatis amore
Transieram. Tibi sed suspecta silentia forsan;
Neve putes, ideo quod nostris regibus ausi
Insultare sumus, nos forte cupidine prede
650
Incensos nomen sceleri quesisse decorum,
Accipe vera rei fuerit que causa novande.
Libertas optata diu nunquamve petita
Mulcebat splendore animos, sed sceptra premebant
Efferaque imperiis urgebat regia duris
655
Impendens capiti miserorum et torpor inertes
Ceperat immemoresque sui. Pudet illa referre
Pertulimus que mesta domi; pudet omnia rursus
Dicere que campis alienis castra sequentes
Rege sub infando iugulis sumus impia passi
660
Mancipia et segnes anime! Nichil ille putabat
Per scelus horrendum titulos quesisse Superbi,
Criminibus ni seva novis cognomina mundo
Ingereret patrieque sue. Proh talia monstra!
Milia tot pariter, quibus omnia pervia Virtus
665
Fecerat, ac turbam cui tot Fortuna parabat
Et cui tot reges populosque subegerat, unum
Indignum timuisse caput, nutusque profanos
Observasse sacris pro legibus! Haud ita regem
Mellifice venerantur apes, fucosque nocentes
670
Atque leves culices arcere a finibus ause,
Que dominum mellis trepidum sepe atque paventem
Excludunt prohibentque aditu, pecudesque canesque
Confodiunt; omnes regem tamen intus inermem
Exiguumque timent; illum admirantur et illum
675
Militieque domique colunt, et regia semper
Atria circumstant humerisque in nubila tollunt.
Nos quoque sic nostri timor et reverentia regis
Continuit, donec permixta superbia luxu
Crevit, et intumuit turpis lascivia fastu.
680
Tunc mora nulla viris: visum est succidere ferro
Hanc saniem medicasque manus in vulnera ferre;
Queque sub imperiis stetit inconcussa superbis
Victa sub obsceno cecidit patientia facto.
Regius infami iuvenis precordia flamma
685
Succensus vulnusque trahens male sanus acerbum
Nocte sub ambigua matrone limina caste
Intrat et exceptus placide nil tale verentem
Vi superat. Voti compos, spoliumque pudoris
Feminei referens et opace gaudia noctis,
690
Letus abit furti tacite sibi conscius alti.
Illa dolens vitamque simul corpusque perosa
Et membris irata suis 'Vas vile pudende,
Femina, luxurie vives' dicebat 'et in te
Semper adulterii vestigia feda manebunt?
695
Et poteris spectare thorum, quo rapta fuerunt
Omnia cara tibi: vir, virtus, fama pudorque?
Quin obis? et tristem potius, precor, effuge lucem,
O anima infelix, inimicaque claustra refringe'.
Hec ubi clam questa est, subito patremque virumque
700
Evocat, id siquidem cupiens, ut testibus illis
Corporis invisum liceat deponere pondus.
Roma patrem, longinqua virum tunc castra tenebant;
Cui, dum forte redit, properans, iam patre reperto,
Nuntius occurrit domineque ex ordine voces
705
Narrat: atrox facinus, sed quod non noverit ipse,
Evenisse domi, raptimque opus esse reductis
Patre viroque simul. Stupet ad mandata maritus
Coniugis, incertusque animi sub corde volutat
Quid sibi Fata velint aut quid Fortuna minetur.
710
Procedit diversa putans et limine primo
Invenit attonitum socerum, pariterque vocati
Ibant et paribus curis alterna loquentes.
Illicet adventu mulier commota suorum
Profudit lacrimas. Mox percontante marito
715
Anne satis sospes, 'Minime: namque omnia' dixit
'Perdidimus pretiosa simul: nil dulce remansit;
Prereptaque pudicitia hec periisse fatendum est
Heu misere! Stant feda tuo, vir optime, lecto
Signa aliena viri. Fuit hoc violabile corpus:
720
Integer est animus. Mors testis. Porgite dextras
Et prestate fidem, scelus hoc ne turpis ad umbras
Auferat impunis tumuloque insultet adulter'.
Exhinc indignans transacte crimina noctis
Explicat atque adhibet verbis lamenta precesque.
725
Consolante viro mestam facinusque negante
Esse ubi mens pura est, 'Ego me si crimine' dixit
'Absolvo, sceleris penas evadere nolim:
Exemploque mei non vivet adultera Rome'.
Dixit, et eductum latebris, qui veste latebat,
730
Pectore sub niveo gladium moribunda recondit,
Et ruit in capulum, velut hoc relevare pudorem
Vulnere prostratum valeat. Sic nota parentem
Fama refert volucrem proprio de sanguine natos,
Extinctos dire morsu serpentis, ad auras
735
Tollere et illorum exequiis expendere vitam.
Horrida conclamant cernentes vulnera, luctus
Exoritur: tremuitque domus sub murmure tanto.
Brutus ibi solus lacrimas et inania verba
Castigat, vir egregius, celata sub alto
740
Pectore cui virtus ingens erat. Ille cruentum
Fervidus educens spumanti vulnere ferrum
Attollensque manu 'Superos summumque Tonantem
Iuro' ait 'huncque olim castum intactumque cruorem,
Quod flammis ferroque genus sobolemque domumque
745
Regis et invisum caput ac diadema superbum
Nunc, posthac, semper, michi dum lux ista manebit,
Persequar eternis odiis, nec regna tenere
Ille potest, poterit manus hec dum tela movere'.
His dictis, alios eadem iurare coegit
750
Mirantes unde hec audacia tanta repente
Pectore sub Bruti vel quo de fonte veniret.
Convocat hinc cives: triste et miserabile visu
Protrahit in lucem populo spectante cadaver,
Ostenditque aliis gladium pulmone tepenti
755
Vndantem, pectusque aliis vulnusque profundum.
Admonet hunc nate, iubet hunc meminisse sororum;
Coniugis ast alium, pignus cui norat amoris
Esse domi predulce aliquod. Quo regia pergant
Acta docet fastuque ferox adiuta libido.
760
Ira dabat stimulos et rebus consona verba.
Purpura cede madens pallorque et frigida membra
Et patris atque viri spectacula cruda movebant,
Omniaque exuperans fortis violentia Bruti.
Illum igitur, quacumque gradum deflexerat, ingens
765
Turba sequebatur ferro succincta virorum
Femineique greges crudelia fata gementes,
Quis fuerat celebri spectata Lucretia fama.
Quid moror? Historia est multarum maxima rerum.
Hoc duce pelluntur reges, exulque senexque
770
Tarquinius moritur, nati omnes diraque coniunx
Supplicium scelerum non una morte tulerunt:
Corruit, in cineres regis domus alta Superbi.
Regnorum hic finis. Post hec meliora sequuntur
Tempora, et hinc nostri libertas incipit evi.
775
Annua perpetuos straverunt iura tyrannos
Sevaque legitime fregerunt sceptra secures
Atque unum pepulere duo. Geminata modestos
Ferre magistratus subito nova signa videres.
Primus init fasces auctor qui primus adepte
780
Libertatis erat. Studio servavit eodem.
Denique quos peperit natos, quod regia mallent
Imperia, afflictos virgis truncosque securi
Compulit ad mortem pro Libertate serena,
Tam simul infelix genitor, quam civis honestus,
785
Tam rigidus consul, quam Libertatis amator.
Idem post, regis sobolem fera bella novantem
Regnaque vel tali repetentem iure paterna
Obvius excepit, iuvenemque superba minantem
Vulnere letali transfixum compulit Orco.
790
Sed dum torva fremens odioque accensus in illum
Irruit, alterne non vidit cuspidis ictum,
Ac pariter cecidere truces; at fortior illum
Immoriens Brutus resupinum corpore texit,
Victor ad extremum. Sic immemor ille pericli
795
Eruit infandam inde animam et 'Ferus ultor ad umbras,
Perfide, Tartareas ferro sequar' inquit 'acuto'.
Talia promeritum sexus simul omnis et etas
Flevit, et insolitis strepuerunt rostra querelis.
Precipue tamen ut proprium luxere parentem
800
Vltoremque pudicitie gratissima matrum
Agmina, nec longum cessarunt mesta per annum.
Nunc manet his Bruti semper memorabile nomen."