carmina libraria Theocrytus, eidyllia, Helio Eobano interprete, 1

Testo base di riferimento: Basileae, Andreas Cratander, 1531


Erasmi Ebneri epigramma

 

Dum Siculas capras in Norica pascua ducit

      Hessus, ubi Arctoo frigore torpet humus;

Pastorem Siculae Musae deducite vestrum,

      Custodes teneri vos decet esse gregis.

5

Esse alibi poterat forsan clementior aura

      Sed melior nusquam, credite, pastor erat.

Hic vos ingenti studio veneratur amatque

      Donaque pro meritis annua ferre solet.

Hic quoties visum est exili ludere avena

10

      Sicelides Musae per sua rura canit.

At quum non arbusta iuvant humilesque myricae

      Et populus gravius carmen in urbe petit

Ille tuas laudes et fortia Carole facta

      Gestaque felici praelia Marte canit.

15

Tunc inflata sonat graviores tibia versus

      Et vere heroo carmine digna pede.

Sic quondam Aeacides, sic est celebratus Vlysses,

      Cuius sunt Priami moenia capta dolis.

Ergo agite, o vestrum Musae defendite vatem,

20

      Lascivumque illi vos cohibete gregem

Ne qua incauta suis egressa ab omnibus erret

      Longius inque avidas incidat agna lupos.