carmina libraria Statius, Thebais, 4

Reference basis text: apud Melchiorem Bernardum serenissimi Lotharingiae ducis typographum, 1601


N. Romano IVD

 

Aliud eiusdem ad ioannem Barclaium

Nuper sollicite vetus sodali

Fixis in te oculis rogabat, ecquid

Barclaius faciet gravi senecta

Si tanta haec tenera facit iuventa

5

Nomen perpetuum sibi ac honores

Barclaius parat et decus supremum

Hoc ipsum faciet gravi senecta;

Sic unum iuvenis facit senexque.