Philippus Beroaldus in cupidinem
Panthia me docuit qui sint in amore dolores:
Affectus, curae, gaudia, damna, doli.
Nunc scio quas leges, quae iura aut dogmata saevus
Iussit amor. Scripsi singula et edidici.
5
Quae spes quive timor, quod bellum, foedera, quae pax
Indutiae fiant atque inimicitiae.
Nunc scio quanta gerat secum mens proelia amantum,
Quantaque mobilitas dissidiumque premat.
Hoc velit, hoc nolit, cupiat quod spreverat ante:
10
Fluctuat ut glauci fluctuat unda sali.
Vt mens infelix alieno in corpore vivat
Vtque animus dominae migret in hospitium.
Nunc scio quam largi sunt fletus, utque medullis
Ossibus et venis fervida flamma latet.
15
Vita aerumnosa est, mors est infamis amantum,
O felix quisquis talia non pateris.
O felix Veneri mediam qui porrigis unguem
Et rides arcus, spicula, tela, faces.