carmina libraria Herodotus, historiae, 4

Testo base di riferimento: Henricus Stephanus illustris viri Huldrichi Fuggeri typographus, 1566


In Adr. Turnebi tumulum

 

In manes ingrata tuos haec ora feruntur

      Quod taceant a te, quae didicere loqui.

Sed reus huius agi malo carissime laudes

      Ingenii culpa quam tenuare tuas.

5

Ergo alii laudent: ego tantum epigrammate testor

      Laudibus haud ullum par epigramma tuis.