carmina libraria Lucas Gauricus Geophonensis, tractatus astrologicus, 6

Testo base di riferimento: Venetiis, apud Curtium Troianum Navò, 1552


Mahometi epitaphium

 

Quem dites Indi quemque et timuere Britanni

      Quique die medio, quique sub axe iacent,

Orbis terror eram Mahometus mortuus umbras

      Terreo. Forte mei vivit in orbe metus.

5

Victori fortuna mihi victricia semper

      Arma dedit, Stygias unc peto victor aquas.

Qui vici innumeros poulos, tot regna, tot urbes,

      Solus et immensi qui timor orbis eram.

Me rapuit quae cuncta rapit mors improba, sed sum

10

      Virtute excelsa ductus ad astra tamen.

Vici victores Danaos domuique feroces

      Chaoniae populos, Sauromatasque truces.

Pannonius sensit quantum surgebat in armis

      Vis mea, quae Latio cognita nuper erat.

15

Mens fuerat bellare Rhodon, superare superbam

      Italiam, sed non fata dedere modum.

Hei mihi nam rapuit mors aspera quaeque sub alto

      Pectore condideram vertit et hora brevis.

Sic hominum fastus, sic et eunt stigmata, sicque

20

      Imperia atque aurum quicquid et orbis habet.