Symbolum Apostolorum
Vnum credo Deum, coeli terraeque marisque
Factorem aeternum, cunctipotentis opus.
Nate dea tibi Christe Deus quoque credimus una
Cum patre qui noster unicus est Dominus.
5
Qui conceptus eras ex verbo numinis almi
Natus et ex Maria virgine perpetua.
Pontius insontem Christum ferus ille Pilatus
Tunc praeses poenas iussit adire graves.
In cruce verus homo est, nam mortuus atque sepultus
10
In Stygias voluit mox penetrare domos.
Tertia lux aderat qua mortis victor acerbe
Christus ab inferna sede receptus abit.
Ascendit superos, coelestia regna, penates
Ad dextramque Patris omnipotentis adest.
15
Indeque venturus iudex vitaeque necisque
Cuius nulla dies finiet imperium.
Quique ab utroque simul procedit nomine sanctus
Spiritus, hunc credo Catholicamque fidem.
Sanctaque Sanctorum quod sit communio, lympha
20
Purgarique sacra crimen et omne nefas:
Rursus et extinctos in corpore posse reverti.
Et vitam sanctam ducere cum superis.