In Catullum, Tibullum, Propertium a Io. Scaligero nobili Verona oriundo nuper emendatos, Io. Auratus poeta regius
Graecia iactabat sibi tres in amore poetas
Esse, velut Charitum dona beata trium.
Carmine te vario qui ludis Anacreon et te
Docte Phileta tuo non sine Callimacho.
5
Roma suos totidem iactet licet ipsa poetas
Dicta quibus Venus est, carmine dictus Amor.
Te Verona Teon numeris quo provocat et vos
Roma, quibus Coos, Vmbriti Battiadas.
Sed fors quae Grais, eadem ventura Latinis
10
Vt peritura situ carmina docta forent;
Ni pius a senio popularis scripta Catulli
Afferat iniecta Scaliger ecce manus.
Afferat ut vos culte Tibulli et blande Properti
Vt socios labis, sic simul auxilii.
15
Vt tres cum rapidi iunctos tulit impetus amnis
Vnum qui servat, servat et ille duos.
Mantua vae miserae gemuit vicina Cremonae,
Veronae gaudent proximitate duae.
Ergo docta suo quantum Verona Catullo
20
Scaligero tantum debet et illa suo.