Eiusdem endecasyllabon ad Germaniam
O Germania muneris repertrix
Quo nil utilius dedit vetustas:
Libros scribere quae doces premendo.
Felix frugibus inclyta et metallis
5
Et dives pecoris feraxque gemmae
Quod glessum vocitant tui parentes,
Electrum Attica, Succinum latini.
Pollens principibus potens virorum.
Qui glaucis oculis Comaque flava,
10
Grandes corpore, spiritu feroces
Septi robore prodigique vitae
Hostes aggrediuntur et lacessunt.
O Germania gloriosa salve
Tu vasa ex oricalcho et apparatum
15
Mensarum nitidum aere machinasque
Ad nos belligeras subinde mittis.
Abs te turba venit scohlasticorum
Hoc qui gymnasium excolunt opimant
Iam doctum et latialiter sonantes
20
Tris nuper quoque regulos badenses
Lautos magnificos probos dedisti.
Inter quos Iacobus enitescit
Lingua, dexteritate, comitate,
Cultu, mundiciis, nitore, victu.
25
Clarus, munificus, potens, disertus
Splendorque et columen scholasticorum.
At Germania praepotens alumnos
Ad nos consimilem subinde mitte.