carmina libraria Ulyssis Aldrovandi, ornithologia, 6

Testo base di riferimento: Bononiae, Franciscus de Franciscis Senensis, 1599


In Vlyssis Aldrovandi Ornithologiam P. Aemilii Luchini C.

 

Naturae atque artis perquirere facta labore

      Nil opus est, hoc qui quaeris anhaelus iter.

Vnius est sed enim studio vix credere dignum

      Factum hominis, si hominum dicere tanta sinunt.

5

Vt quicquid vigilans animi prudentia cernit

      Hic doceat turbae pennipotentis honos,

Hinc quantum vell terra tenet mare claudit et aether

      Ponderat omnicremo quicquid et igne calet.

Multicolor monstrat soboles, hic docta volucrum

10

      Aligerum et faciunt symbola multa patens.

Hoc variae alituum species testantur et Haemi

      Concava quae in gelidis vallibus antra petunt.

Quaeque Arabum terris totiens longaeva resurgit

      Rara avis et nullum quae capit una cibum.

15

Magna quidem dictu, ni quondam saecula prima

      Maiora ex avibus vaticinata forent.

Laetae etenim volucres monuere negotia priscis

      Fortia Vulturibusque est data saepe fides.

In bellis fulsere Aquilae signata ferocis

20

      Corpore; vexilla hac scuta notata virum.

Et grus alta petens caeli monstrante magistro

      Vsu homini atque artes prodidit una bonas,

Quid corvi pluviam referentes voce canora

      Ex sole, atque imbris sole tepente fugam?

25

Et viridis nostri quaedam sermonis imago

      Psittacus humanique aemula Pica soni.

Resque aliae quarumspecies veneranda vetustas

      Credidit ex avium fingere posse notis.

Quae licet innumera hic numero Aldrovandus Vlysses

30

      Comprendit calamoque abdita multa docet.

Nec mirum postquam rutilo quod Phoebus in ortu

      Vesperis occidui quod parit ora simul

Collectum sua sola domus tenet. Inspice lector

      Naturae liber hic totius instar erit.