carmina libraria Ulyssis Aldrovandi, ornithologia, 1

Testo base di riferimento: Bononiae, Franciscus de Franciscis Senensis, 1599


In ornithologiam celeberrimi viri Vlyssis Aldrovandi philosophi ac medici Bononiensis Annnibal Paganus regiensis eius alumnus

 

Inclyta non pandam rudibus tua facta camoenis

      Aldrovande meis digna Marone cani.

Qui fructus etenim velocibus hisce petantur

      Ex pennis brevibus sumere Musa iubet.

5

Sumereque a primis nostra haec exordia signis

      Quae celeres formant celsa per astra grues.

Fabellas numeris vanis intexere vatem

      Apologos vero Mercurium ex avibus.

Alma quibus servare parens dedit arcta per aevum

10

      Vincula connubii munus et Oeconomi.

Misceri rebus sese qui publica gaudent

      Queis Architectus, musicus astronomus.

Hic emblematibus patefacta arcana recondis

      Atque simul pandis symbola cuique parens.

15

Hinc Hyerogliphicis penetras mysteria Olympi

      Inque agros artem fundis Apollineam.

Exacta demum sapiens indagine quicquid

      Perpendit docta perficit atque manu.

Hisce novis calamis illustras omnibus ut vis

20

      Et rerum interpresunicus omnigenum.

Teque trahant ad se quos gloria fama decusque

      Virtutis terris aurea ad astra vehit.