Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 131

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


131. ad Henricum Folitianum Cosobainum
reversum Vtinum Verona Henricus Henrico

Diva salus, hominum vis, vita, et divitiae,

Dono quam nobis dant, quum lubet, magni Dii,

Cuique etiam confestim discendenti subeunt

Tristis pernicies, mors impia et interitus,

5

Iugiter, alter ego, faveat tibi, et inde foveat,

Ac rursum te me nunc valere iubeat:

Te me aio. Nec mirere: ego tu, tuque idem es ego:

Vna enim facies, vox, aetas, nomen, habitus,

Voluntasque, et ambobus est una anima.

10

Quod recordatus: tabulam, stilum, et quae sumpseram,

Vt dum Veronae fui, verbis istuc meis

Henrice salvam scriberem salutem tibi,

Semper abieci, ratus hoc supervacaneum.

Aeque egomet mecum continuo postea:

15

Sum satis sanus? An quae mala me pestis tenes,

Quid velim commendare memet mihi,

Et fieri a me magis quam sum, certior?

Nonne ego si quid scio, ille idem alter ego est aeque sciens

Et si ille quicquam scit nonne ego id ipsum ipse scio?

20

Stulte, ergo, et stolide quaero id, quod inest mihi,

Stultiusque nunc ago haec, atque stolidius;

Nam patri et patrono salutem, ut volo, dixeris,

Teque curabis, tamque nihil ex his dixeris.