Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 75

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


75. fabella deludit falsi Damonis illusiones
et eius aperit protervitatem

Corpore deposito dum noctu thessala Virgo

      Aegle se tenuat, fit similisque Deae

Et comites imitata pares psallitque salitque,

      Hirci Acherontei pullaque terga premit:

5

Pone Rubum inventum pulchrum eius corpus Amator

      Contrectat, Damon spretus amator erat.

Sit cum spiritibus, sit semper spiritus Aegles,

      Inquit, cum membris: membra reperta meis.

His dictis operisse accingit modoque soluto.

10

      Se totum aclinat gaudia prima petens.

Tum subito hircus adest, Aegle quem frenat inanis:

      Et cornu in podicem luxuriantis agit.

Quo fugis o Damon? Tua non vestigia Damon

      Insequitur, saga est, qui fuit ante, pudor.

15

Ille fugam glomerat, caulasque Caprarius intrat:

      Iam penas Hirci dant nece, quotquot habet.

Maximus ille hostis, qui se transmutat in hircum,

      Immensis gaudet vel sine fine probris.

Quae si quando arcet: facit hoc, quia fraude movetur,

20

      Prodest, maiori ut possit obesse malo.