Gian Domenico Cancianini epigrammata 3, 19

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


19. pronostica mortis eius

Tam graviter natum cecidisse, soloque iacere,

      Me, longe accersens, littera cum petiit:

Et mox, ut vanae Cyrces mala littora Grugi,

      Quasque habet humana sub specie, ipsa feras:

5

Texisse in somnis capiti velamen aracnem,

      Quae rostro fixit (sic mihi visa) caput.

Esse lyram sponte abrustam di vulsaque plectra

      Et globuli ante pedes ni cecidisse animam:

Signa haec interitus nati, patresque fuere.

10

      Ille, heu, heu, corpus: perdidi ego, heu, animum.