Gian Domenico Cancianini epigrammata 2, 22

Testo base di riferimento: Graziella Marino, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1970-1971

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


22. in Lauram Petrarchae

Vnde Amor, et qua Aurum sumpsit tam divite vena,

      Perficeret flavas ut tibi Laura comas?

Ex quibus in spinis roseos decerpsit odores?

      Queis collecta plagis cana pruina fuit?

5

Cuncta haec quo pacto valuit confundere sensu?

      Edere candidulas, flameolasque genas?

Gemmarum unde duplex series albissima venit,

      Qua frangit, nec non dulcia verba premit?

Vnde tot, et tales referat mea lingua decores

10

      Illius clarae frontis et empyriae?

Num quibus a Divis, spheris modulamina movit

      Ipse puer, queis me iam facit esse nihil?

A quo sole acies oculorum dia refulget,

      Quae nobis est pax, praelia, flamma, gelu?