22. Paulum Pellicium Medicum Phisicum
ode vicesima secunda
Vel quod ea aegris tibi causa morbi
Pellitur membris, tua Musa blanda et
Pellicit menteis hominum ad supremae
Laudis amorem;
5
Alter Amphion, novus atque chiron
Pellici, exponis bene, quod dedere
Nomen antiquo generi tuorum
Praescia fata.
Vt monet Phoebus, loquar ipsa Fata,
10
Diique Coelestes, quibus omne praesens
Tempus est, gentes itidemque nostrae
Orbe futurae:
At tui tantis animi beati
Dotibus, totque egregiis vocavi
15
Rebus olim illos volvere priscos
Nuncque minores.
Arte defunctos medica sepulchris
Evocas, ducis silices canendo,
Aureo plectro potis est morari
20
Flumina et Euros.
Siste te contra nebulam tonantem
Invidum, nullo trepidans tumultu
Decidunt Coelo, fleviuntque nunquam
Fulmina Lauros.